SALOMO: Ne, obsecro, pergamus eo, quo itur, sed quo eundum est Nam
divina lex1, quam Christiani et Israëlitae probant, sanctissime vetat,
consulere daemones, aut Manium2 Deorum oracula exquirere, aut fidem
ullam iis habere. Ob id enim Ochosiae regi aegrotanti3 nunciatum est ab
Helia, male periturum, quod Bahalem, quem Graeci Apollinem appellant,
de valetudine et salute consuluisset. Erat enim in more positum et
optimis quibusque principibus consuetum, si qua de re dubitarent, aut
aliquid gravius suscepturi essent, Deum consulere, quibus respondebatur
in somniis et visionibus nocturnis, si prophetiae domum haberent, sin
minus, per aliquem ex prophetis; si vates nullus esset, per pontificem.
Propheta quidem oratione 134 perspicua, quae divinitus acceperat,
rogantibus respondebat, sed pontifex sacras vestes indutus ex4 aurea
tabula, in qua duodecim gemmae5, duodecim tribuum insculpta nomina
continebantur6, quid futurum esset, conjectura quadam consequebatur7,
ex insueto gemmarum fulgore, si felicem, vel obscuritate, si miserum
exitum res esset habitura, vel etiam ex eminentia litterarum, ex quibus
dictum infitians vel affirmans eliciebatur. Ac propterea Balaamus8
vates populum Israëliticum beatum praedicavit, quod nulla daemonum aut
magorum contagione violaretur, sed opportune oracula sua divinitus
reddita exaudiret. Quodsi nefas est, daemonem Apollinem audire9, quanto
sceleratius, religionis arbitrum10 accipere, cum omnium religionum
eversionem moliatur.
1. Deut. 18. Levit, 20. 2. Alii: _inanium_. 3. Alibi: _agonizanti_. 4.
Alius: _pontifex sacra veste indutus et_ etc. 5. Alibi: _gemmis_. 6.
Josephus in antiqq. jud. 7. Alibi: _consequentia_. 8. Num. cap. 23 et
seqq. 9. Alius: _consulere_. 10. Alius: _arbitrium_.
SENAMUS: Imo1 vestram, Salomo, religionem ut optimam probavit, sic
etiam2 de optimo religionum genere consultus respondit3:
Μοῦνοι Χαλδαῖοι σοφίαν λάχον, αὔταρ Ἑβραῖοι
Αὐτογένητον ἄνακτα σεβαζόμενοι θεὸν ἁγνῶς,
i.e. soli Chaldaei sapientiam nacti sunt, Ebraei vero Deum aeternum pie
colunt. Item de Judaeorum gente4 consultus, ita respondit:
Ἥδε θεὸν βασιλῆα καὶ γεννητῆρα πρὸ πάντων,
Ὃν τρέμεται καὶ γαῖα καὶ οὔρανοι ἠδὲ θάλασσα,
Ταρτάριοι τὲ μυχοὶ καὶ δαίμονες ἐκφριττουσι,
i.e.
Illa Deum regem pure colit omnipotentem,
Quem mare, quem tellus ingens, quem sidera coeli,
Quem genii exhorrent, metuit quem maris5 abyssus.
1. Alius: _Hinc_. 2. Alius: _enim_. 3. Eusebius in praepar. evang.
Lactantius. Justinus Martyr. 4. Alibi: _regno_. 5. Alius: _immanis_.
SALOMO: Ista quidem sunt principum Christianorum seu discipulorum
Christi, qui etiam genere Judaei et Judaeorum religionem vulgo
profiteri putabantur1, inventa, ut antiquitatis speciem Christianae
religioni conciliarent2, nec tamen, quod si3 mille Apollines religionem
Judaeorum optimam judicarent omnium, fidem ullam haberemus.