133 SALOMO: Vetabat lex divina1, Deum, quis aut2 qualis sit, experiri,
nec nisi Deo jubente Helias id facturus fuisset. Nulla portenta
perfidos, nulla prodigia movent sceleratos. Videtis hoc tanto ac tali
prodigio Heliam nihil profecisse, nam paulo post ad cultum Bahalis
relapsus est cum populo rex Achabus, Helias vero ab Isabella ad caedem
designatus, nisi fuga sibi consuluisset. Nec vero usquequaque3 terrarum
tot ac tam stupenda miracula commemorantur, quam quae universo populo
Israëlis spectante facta legimus. Quae probatio verae religionis
certior fieri potest?