SALOMO: Cum sacerdotes Apollinem1, quem Chaldaei Bahalem vocant, pro
Deo colendo proponerent, Helias propheta coram Achabo rege periculum
fieri jussit, ea conditione, ut is pro vero Deo haberetur, in cujus
hostia flamma coelitus delapsa sacrificium consumsisset. Cum Apollinei
pontifices Camarin2 ardentissimo aestatis sole preces ac vota
ingemerent3 atque ex ipso vultu et venis cruorem elicerent4, Helias
ironia eleganti cum altius vociferandum esse diceret, inclinante sole
ad occasum ipse tribus verbis flammam de coelo detraxit, quae
voracissime hostiam, altare, lapides derepente consumsit, aquas etiam
in silices effusas celerrime hausit, cujus portenti spectaculo rex ipse
cum populo attonitus, Deum aeternum confiteri, Helias vero 450 solis
sacerdotes trucidari jussit. Paulo post imbres, quos toto triennio ac
mensibus5 sex Helias precatione sua cohibuerat, contraria rogatione
abundanter effusi sunt.
1. Alii: _Apollinis_. 2. Ab habitu fumoso dicti. 3. Alibi:
_ingeminarent_. 4. 1 (3) Reg. 18. 5. Alibi: _et menses_.
FRIDERICUS: Optarem ego nunc Heliam quendam periculum coelesti prodigio
spectantibus1 regibus ac populis facere, quaenam ex tot ac tam multis
religionibus optima sit.