1. Alibi: _decedere_.

Cum ad haec Salomo vultu demisso1 nihil respondisset, quamquam

sperabatur, TORALBA rupto silentio: Verius est, inquit, Salomonem a

disputationibus de religione abhorrere, cum propter eas causas, quas

aperuit, tum etiam ne vel avorum religionem ejurare videatur, si

defensionem deserat, vel in offensionem cujusquam incurrat, si

pertinacius illam tueri vellet2.

1. Desunt haec duo verba antecedentia in alio codice. 2. Alii: _velit_,

vel: _debeat_.

CORONAEUS: Quis in tanta voluntatum ac animorum conjunctione, quantam

inter nos videmus, offensionem deserendo dare aut accipere possit?

Illud quidem pro Salomone spondeo ac promitto, summam omnibus tum

eruditionem, tum oblectationem sua oratione semper allaturum, nec

quicquam gratius mihi futurum, quam ut inter nos summa quisque

libertate de religionibus disserendo fruatur. Age igitur, Salomo, ut

quae mente concepisti ac parturis, libere parias.

SALOMO: Ista quidem vis est. Nam quid refert, qua me ratione cogatis1,

cum aut ingratus sim, si de vestra erga me benevolentia dubitem, aut

iniquus, si metuam argumentorum vi de sententia cadere2. Sed profecto

nostris legibus ac moribus de religione disputare prohibemur. Majores

quidem nostri synagogas publicas ac scholas religionis instituerunt, in

quibus leges divinas diserte legere atque omni aetati ac sexui

interpretari solent. Etenim in majorum commentariis legimus,

Hierosolymam scholas 481 olim habuisse3; nusquam tamen de religione

disputare cuiquam licebat, ne leges divinae in dubium vocari

viderentur. Nam quaecunque disputantur, in opinionem cadunt; opinio

autem verum inter et falsum ambigit, dubitatio rursus impietatis

opinionem parit. Et quemadmodum nihil ineptius est, quam geometros

suadere aut oratorum4 dicendi copia5 demonstrare velle: ita nihil

perniciosius mihi videtur, quam ea, quae omnibus demonstrationibus

certiora esse debeant et quibus salutis fundamenta nitantur, dubia

disputatione concutere conari. Et quidem memini legisse me in Justini

Martyris dialogo cum Tryphone Judaeo, quem adeo imperitum et ineptum

fingit, ut me lectionis et ineptiarum scriptoris6 valde pigeat

(victoriam enim dialogistes, quasi miles gloriosus in theatro stans,

decernit). Uno tamen loco Tryphonem seipsum objurgantem inducit, quod

contra morem majorum de religione cum illo7 disputaret. Tibi vero,

Friderice, qui me pietatis officio de sententia dimovere cupis, magnam

debeo gratiam; sed cum aetas ingravescat jam mea, vix est ut a

majoribus insitam mihi religionem ex animo penitus evellere possim. Ut

autem vos a vestra deducam, vetant non modo 128 nostrorum, sed etiam

vestrorum pontificum decreta. Quis ergo disputationis fructus erit? Aut

qua mente feretis, si quae sentiam, ut ratio disputandi postulat,

libere dicam? Aut quo animo Deum erga me futurum sperem, si ejus

oracula dissimulatione veri ejurare velim?

1. Alius: _rogatis_. 2. Alius: _decedere_. 3. Ut scribit Optatus Afer

Milevitanus lib. 8. 4. Alii: _oratores_. 5. Alii: _cupidine_. 6. Deest

in alio codice. 7. Alibi: _ipso_.

FREDERICUS: Si rerum divinarum perspicua veritas tam clara tibi est,

Salomo, non video, cur metuere debeas, veris ac perspicuis argumentis

cedere.

SALOMO: Veritati quidem semper cessi, sed utcunque me cogatis1, iniquo

Marte certabitur, si vobis omnibus obsistere velim. Nec acerbius

quicquam mihi contingere2 potest, quam ut vestram in me voluntatem

disputationibus patiar extenuari.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 255 / 680 题