1. Alius: _utcunque cogitatis_. 2. Alius: _occidere_.

CORONAEUS: Hunc obsecro metum, mi Salomo, abjicere te velim: seu

viceris seu vincare, nihil tamen de nostro singulari erga te amore

detractum, etiam prae ceteris omnibus spondeo, recipio, promitto.

Hic cum haesitasset1 Salomo, SENAMUS eum intuens: Profecto Senensibus

nostris2 jam pridem senatus decreto licuit Academias habere, ea tamen

lege posita3, ne de rebus divinis ac4 pontificum5 decretis

disputaretur. Quo6 edicto unius hominis temeritate violato et capitali

poena secuta, seditiones in illa urbe ad hanc usque diem7

conquieverunt.

1. Alius: _haesisset_. 2. Alius: _Judaeis_. 3. Deest in alio codice. 4.

Alibi: _aut_. 5. Alibi: _pontificis_. 6. Desunt alibi sequentia haec

verba usque ad finem interlocutionis. 7. Alius: _ad haec usque

tempora_.

OCTAVIUS1: Persarum etiam ac Turcarum edictis cautum est, ne de

religionibus ullae disputationes gerantur. Quod etiam reges ipsi

Moscovitarum ac Germanorum principes, maximis Augustae comitiis, post

exitialia diuturnaque bella edixerunt, ne Catholicos inter et

Augustanae confessionis pontifices de religione disputaretur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 256 / 680 题