CURTIUS: Ista quidem integritatis ac prudentiae laus est, non pietatis,
sine qua tamen nullus virtutibus locus esse potest.
OCTAVIUS: Si nullus virtuti sine vera religione locus esset, cur Jonas
legatus a Deo missus ad Ninivitas veram religionem non promulgare nisus
est1? Neque enim siderum ac statuarum cultum deserere jussit, aut leges
divinas rejectis idolis amplecti, sed excidium tantae civitatis brevi
futurum. 123 Qua voce principes2 ac magistratus perterriti jejunia,
supplicationes, poenitentiam indixerunt. _Et vidit Deus_, inquit
propheta3, _quod a flagitiis abstinerent et misertus est illorum, ne
calamitatem, quam decreverat, inferret._ Illud etiam animadversione
dignum, quod princeps edicto rationem subjiciens: _Quis_, inquit,
_affirmare audeat, num4 Deus nostri miserturus sit?_ At pro Deo Mithram
sive Bahalem colebant, Deum tamen aeternum flexerunt5.
1. Alius: _pervulgare visus est_. 2. Alibi: _princeps_. 3. Jonas 3, 10.
4. Alibi: _quin_. 5. Alibi: _flexerint_.
FRIDERICUS: Poenitentia quidem scelerum praeteritorum ac jejuniis
propitium habuere1 creatorem, non cultu Solis.