SENAMUS: Idem si faciat erga Dei legatos ac nuncios, quosque creatori
debuit honores, ad servum ipsius (errore non simulato) detulerit, cur
non in eadem causa sit et idem1 praemium mereatur, ac si Deo immortali
detulisset2? Legimus, Aegyptias obstetrices amplissima praemia tulisse,
cum crudelia3 Pharaonis jussa mendacio salutari elusissent, quia Deum
metuerant4. At non alium Deum metuebant aut colebant, quam Apim bovem,
cujus ne Israëlitae quidem lata lege oblivisci potuerant. Nam cum
Pharao juberet, Israëlitas Deum suum in Aegypto colere, illud reposuit
Moses: Non posse illic sacra fieri Deo, quem Aegyptii exsecrabantur, ac
periculum impendere Israëlitis, ne ab Aegyptiis lapidibus obruerentur.
Deus igitur misertus est obstetricum, quae bovem adorabant.
1. Alius: _quidem_. 2. Alibi: _decrevisset_. 3. Alibi: _crudelis_. 4.
Alius: _metuerunt_.
SALOMO: Aliud est, recte factis praemia tribuere, aliud, errore admissa
peccata excusare. Nam qui Deum colit, huic praemia tribuuntur, tametsi
officio nulla merces debeatur. Qui vero solem adorat, justo ducitur
errore (si justus error esse potest1) in ea causa esse2, ut non modo
veniat excusandus, sed etiam praemia mereatur, quoniam erga Deum
voluisse sat est, ut praemia consequaris3, tametsi quod velles
praestare non potueris. Rectam igitur voluntatem ac numinis metum Deus
optimus remuneratur, non propterea4 tamen recte fecisse dicitur5, qui
statuam colit, quoniam pietas gentium non6 impietas erga Deum, ut
sapienter Salomo scribit. Neque vero Ismaëlitae, qui omnes omnium
religiones in civitatem distinctis7 templis admittunt, propterea suam
deserunt nec sine impietate quisquam pluribus religionibus inter se
discrepantibus uti potest.
1. Alius: _possit_. 2. Alibi: _est_. 3. Alius: _consequatur_. 4. Deest
in alio codice. 5. Alibi: _dicetur_. 6. Alii: _est_. 7. Alibi:
_discretis_.
SENAMUS: Alexander Severus fortissimus imperator ac religiosissimus
fuisse dicitur. Is tamen Abrahamum, Orpheum, Herculem, Christum in
Larario pro Diis Penatibus colebat et quidem bona fide, cum1 summam
integritatis laudem omnium scriptorum judicio tulerit. Cum igitur
Judaeos, paganos et Christianos de summa religionis dissidere
perciperet, maluit omnes omnium religiones amplecti, quam repudians ad
numinis contemptum quemquam excitare atque ista ratione non modo
singulos, sed universos inter se cum republica summa pietatis ac
caritatis consensione conjunxit.