SENAMUS: Etiamne inter angelos bella civilia geruntur?
SALOMO: Ego mundum intelligibilem seu angelicum solo Dei nutu,
coelestem ab angelico, elementarem a coelesti gubernari et superiora
inferiorum 117 exemplaria esse statuo. Quod si virtutis certamen1 saepe
inter optimos duces ac magistratus existit, si elementa inter se
pugnant, si coelestium siderum contrarios motus videmus, quis dubitet
inter angelos etiam intercedere contentiones? Huc etiam pertinet illa
vox angeli ad Danielem2: _Princeps regni Persici restitit mihi dies
viginti, sed Michael inter principes mihi praesto fuit._ Ita illa Dei
vox ad Pharaonem, quam secretiori sensu daemonum3 principem
significare4 diximus5: _Excitavi ego te, ut exercerem potestatem meam,
ut nominis mei fama toto terrarum orbe disseminaretur_6. Igitur inter
angelos non nisi virtutum et illustrium animorum certamen existit:
inter homines rarius7 virtutes8 cum virtutibus, saepe9 vitia cum
virtutibus, etiam vitia cum vitiis, opinio cum opinione, pietas cum
impietate, religio cum superstitione et religione, saepissime tamen cum
superstitione superstitio ipsa10 certat.
1. Alius: _examen_. 2. Danielis 10, 13. 3. Alibi: _daemoniorum_. 4.
Alius: _qua ... significari_. 5. Exod. 9, 15. Rom. 9, 17. 6. Alius:
_dissiparetur_. 7. Alius: _varias_. 8. Alius addit: _vero_. 9. Alibi:
_saepius etiam_. 10. Alius: _haec ipsa_.
FRIDERICUS: Profecto1 mirum saepe mihi visum est, in tanta sectarum
varietate et multitudine, quantam Epiphanius et Tertullianus
commemorant, i.e. amplius 120 (quanquam Themistius amplius2 250
exstitisse tradit) civitatum concordiam ullam3 existere potuisse, cum
hac aetate pro duarum religionum inter Christianos discrepantia tot
tantaque bella, tot civitatum eversiones sequantur.