1. Deest alibi. 2. Alius: _plures_. 3. Alibi: _unquam_.

CURTIUS: Nihil in republica perniciosius est, quam cives in duas

factiones scindi1, sive de legibus sive de honoribus sive de religione

disputetur, at si plures sint2 factiones, nihil est a bello civili

metuendum, cum alii aliis, quasi mediis vocibus intercedentibus,

stabilem civitatis3 concentum et harmoniam tueantur.

1. Desunt haec sedecim sequentia verba in aliis codicibus. 2. Alibi:

_sunt_. 3. Alibi: _civitatum_.

TORALBA: Haec quidem ratio est a musicis modulationibus aptissime

quaesita. Naturalis vero subtilior1 est, quia scilicet unum uni tantum,

plura eidem contraria per naturam esse non possunt.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 230 / 680 题