1. Plutarchus in Catone. 2. Plutarchus in Lycurgo. 3. Alibi: _munia_.

CORONAEUS: Id quidem in hac republica non gravate admittimus, si1

plures sunt ejusdem curationis et muneris collegae. Nam tertius duos

discrepantes inter se ad concordiam cogit, cum alteri sese conjunxerit.

Alioqui periculosum mihi videtur, duobus adversariis eandem committere

curationem. Quamdiu enim M. Crassus vixit, nulla fuit Pompejum inter et

Caesarem discrepantia voluntatum, quoniam Crassus Caesarem Pompejo

quasi media vox facile conciliabat; sed2, Crasso in Chaldaea caeso, ad

arma civilia concursum est a duobus, non secus3 ac, M. Lepido de

culmine triumvirali dejecto, secutum est civile bellum inter Antonium

et Augustum.

1. Alibi: _sed_. 2. Desunt haec quindecim verba in alio codice. 3.

Alibi: _aliter_.

SALOMO: Istud quidem assentior in optimatum et populari civitate, sed

in regio dominatu nihil vetat duos adversarios in eodem magistratu

conjungere1, quoniam regia potestate facile coguntur, ut Alexander M.

Hephaestionem Cratero nutu solo conciliavit. Id autem in ipsa natura

magis perspicuum fit, quae ipsa antiquissimum est reipublicae bene

constitutae exemplar, non modo elementa contraria, sed etiam sidera

ipsa, atque adeo angelorum dominationes unius divinae majestatis

potestate cohiberi. Itaque Deus solus dicitur pacem in sedibus excelsis

conciliare.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 228 / 680 题