SALOMO: Hic locus est, qui plerosque interpretes fefellit, qui pro voce
נְבֵלָתִי legunt aliam ex similitudine litterarum ב et נ. Et surget1
quidem mens corpore vestita, sed tenui scilicet aërio vel subtiliore,
ut superius Toralba demonstravit omnes omnium mentes substantiam
corpoream habere. Non enim si aer non est aspectabilis, propterea
corpus non est. Ita nec mens, sive aëria sive ignea fuerit, non
incorporea dicetur, quia videri non potest. Hanc vero interpretationem
Jesaiae2 verbis congruere docent praecedentia ejusdem capitis:
_Mortui_, inquit, _non vivent et violenti tyranni non resurgent._ At
multo verius et aequius est, animam angelorum in modum coelesti quadam
ac tenui essentia, quam gravi ac impuro cadavere convestiri. Id autem
confirmat Hierosolymitana interpretatio: Cum enim Esau jura
primogeniturae vendidisset, hic interpres subjicit3: quia cum
resurrectionem negaret, vitam futuram sprevit, at sine cadaveribus
mentes humanae4 vivent. Est igitur vera resurrectio non corporis, sed
animae exsilientis ex hoc sepulcro, quod propterea dicatur σῶμα i.e.,
ut Plato5 interpretatur, σῆμα.
1. Alius: _re surget_. 2. Jesaiae 26, 16. 3. Alius: _subjecit_. 4.
Alius: _brutae_. 5. In Cratylo.
TORALBA: Ita quidem interpretatione innumerabiles absurditates, quas
abhorret Senamus, et inanes illorum opiniones, qui angelos et animas
segregatas vacare corpore putant, diluuntur. Nam si putant, mentes
ossium et carnium1 indumento beatiores futuras, et in coelum una cum
ipsis2 cadaveribus evolaturas, profecto angelorum conditionem humana
multo deteriorem arbitrantur, cum tamen haec longe inferior sit,
quanquam haec Salomonis sententia Pauli scriptis consentanea videtur:
_Seminatur_, inquit Paulus3, _animale corpus, resurget spirituale._
Item: _gestavimus imaginem terreni corporis4, gestabimus imaginem
coelestis._ Item apertius his verbis: _Cum mortale hoc induerit5
immortalitatem, jam non erit caro, sanguis, sed coeleste corpus._
Quibus verbis satis significat, corpora, quae resurgent, carnibus et
ossibus caritura, spiritus tamen ac coelestia corpora futura. Jam vero
quis ascensus cadaverum ad coelum cogitari possit?6 Nam cum hinc ad
coelum siderum distantia minimum complectatur 74697600 milliaria, ut
Arabes tradunt, et a coelo sidereo usque ad chrystallinum, ubi sedem
Dei et beatorum esse praedicant, eadem sit distantia, ut Ebraei
theologi et philosophi tradunt, consequens est, etiamsi recta linea
cadavera sursum ferantur volatu celerrimo, i.e. ut 50 milliaria in
singulos dies obeant, non tamen ad illas beatas sedes pervenire posse
annis millibus octoginta; neque enim corporea moles ac ne levissimae
quidem hirundines tam celeri motu abripiuntur. Praeterea cum 107
impios7 ac bonos resurrecturos confidant iisdem, quibus ante, membris,
infinita quadam multitudine improbi vincant oportet numerum bonorum,
quos tamen in infernis8 terrae visceribus diritatem supplicii9
sempiternam perpessuros asseverant: quae non modo incredibilia, sed et
absurda videri necesse est, quoniam si omnia omnium, qui hactenus
mortui sunt, cadavera resurgent, non modo angustissimis terrae
visceribus et carceribus, sed ne amplissimo10 quidem coeli sinu
capientur. Neque enim corpora possunt a seipsis penetrari. Sin ficta
quaedam erunt phantasmata, non vera corpora resurgent, sed inania
simulacra et Manium11 imagines fugaces.
1. Alibi: _corporum_. 2. Deest alibi. 3. 1 Corinthiorum 15, 44. 49. 54.
4. Alius: _Adami_. 5. Alibi: _induxerit_. 6. Alius: _potest_. 7. Addunt
alii: _aeque_. 8. Alibi: _infimis_. 9. Alius: _suppliciorum_. 10.
Alius: _amplissimi_. 11. Alibi: _inanium_.
CURTIUS: Nobis traditum est, corpora quae resurgent, ideo penetrabilia
fore, quia gloriosa, ac propterea Christum januis clausis in coetu
discipulorum constitisse1.