TORALBA: Confitendum igitur, cadavera putrida resurrectione fieri
gloriosa, quod ineptum sit, ineptius tamen, corpora, qualiacunque
tandem futura sint, penetrabilia confiteri, cum ignis et aër
subtilissima corpora rarefieri quidem possint, sed cum ad extremum
rarefacta fuerint, erumpere oportet, nec simul eodem subsistere loco.
FREDERICUS: Istud quidem est fidei nostrae vim afferre, cum
sanctissimis evangelistarum testimoniis exploratum habeamus, Christum
pellibus, carnibus, ossibus convestitum eodem quo antea corpore
resurrexisse, comedisse pisces assos et eo statu ascendisse coelum, ut
jani nullus dubitationi locus relinquatur. Itaque Augustinus1 scripsit,
sectas omnes, quae2 religionem aliquam praetendunt3, animorum in fine4
resurrectionem confiteri. Quodsi Salomo pro sua religione nostris
litteris minus credendum putat5, Jesaiam et Ezechielem opinor non
repudiabit, quorum alter non ambigua sed perspicua voce cadaver
resurrecturum affirmat6, alter visionem de ossibus sese in campo
moventibus et mutuo contactu ad sua quaeque loca coaptantibus, deinde
ligamentis, nervis, fibris, carne, pulpa, pelle contectis, post etiam
aurae spirabili animatis cadaveribus, ad verissimam illam
resurrectionem pertinere putavit7. Quae persuasio tam late dissipata
est, ut etiam8 Indis Peruanis, cum Hispani in provinciam irruentes
aurum e templis omnibus ac thesauris diriperent, nihil acerbius
videretur, quam ossa de sepulcris ad aurum conquirendum distrahi, cum
ista ratione cadaverum resurrectionem futuram9 prohiberi arbitrarentur.
At etiam Augustinus10 non solum perfectae aetatis homines, verum etiam
abortivos et imperfectos partus, vitam adeptos11 et ante mortuos quam
in lucem prodirent, in corpora perfecta resurrecturos affirmat, ne quis
ultra dubitaret.
1. In Joannem. 2. Alibi: _cum_. 3. Alibi: _promittunt_, vel:
_permittunt_. 4. Alius: _in fide_. 5. Alibi: _putet_. 6. Jesaiae 26, 19
sq. 7. Ezech. 37, 1 sqq. 8. Alii: _etiamnum_. 9. Deest alibi. 10. De
civitate Dei II, 13. 11. Alii: _vita ademtos_.
108 SALOMO: Jesaiae locum perperam interpretatum prius aperuisse nobis
videmur, Ezechielis autem visio non1 esset, si nihil aliud, quam quod
videtur, significaret. Ut si quis scalam Jacobi, quae a terra ad coeli
verticem pertingebat, scalam fuisse putet, a vero sensu aberrabit.
Itaque visionem acceptam vates explicans2: _Ossa haec_, inquit, _sunt
Israëlitae, qui queruntur3, ossa sua exaruisse, spem etiam periisse,
cum scilicet exules ab hostibus abducti sint._
1. Alius: _longe aliud quam quod videtur_. 2. Alii: _explicat_, vel:
_explicavit_. 3. Alius: _confitentur_.
CORONAEUS: Si nullus est animorum mortuo corpore interitus, qui fieri
potest, ut resurrectio de mentibus intelligatur? Id enim resurgere
dicimus, quod caduca sui natura collapsum rursus erigitur. Ac mens
humana nec1 moritur, cum sit cadaveri superstes, nec cadit, igitur ne
resurget quidem. Sin occultis quibusdam Dei judiciis quaedam impiorum
mentes intereunt penitus nec ullam resurgendi spem habent, resurrectio
tamen utroque modo de cadaveribus interpretanda nobis videtur.