CURTIUS: Si de potestate dubitaro scelus, certe de voluntate ambigere
nefas est, cum infinitis sacrae scripturae locis perspicuam divinae
voluntatis testificationem habeamus1.
1. Matth. 12, 22 et cap. 22. Luc. 20. Marc. 12. Joh. 20. 1 Cor. 15.
Dan. 12. Jerem. 26. Psalm. 16.
OCTAVIUS: Ismaelitae resurrectionem fore credunt, ut ex Alchorani1
libris testatum videmus. Azora 48, 10 inquit Mahummedes: Buccinae
sonitu mortui succumbunt omnia, nisi dextra Dei servaverit: secundo
clangore tubae 105 omnia resurgent2. Eos autem, qui resurrecturi sunt,
staturam Adami, doctrinam Mahummedis et Christi formam habituros
asseverat. Deum autem eadem facilitate mortuos excitaturum, qua
creavit. Qui tamen inter Ismaelitas theologos ac philosophos allegorias
sacras venerantur3, nullam cadaverum, sed animorum tantum
resurrectionem sperant4. Et certe duo sunt fidei christiani capita,
scilicet ἀνάστασις et ἀποθέωσις τῶν ἀνθρῶπων, quae innumerabiles a
christiana religione prohibuerunt atque inprimis Originem Adamantium,
Synezium Episcopum, Phereonitas5, Borbonianos, Zachaeos6.
1. Alii: _Alcorani_. 2. Alius: _resurgunt_. 3. Alii: _venantur_. 4.
Alibi: _faciunt_. 5. Alius: _Phitronitas_. 6. Alius: _Bachaeos_ vel:
_Tachaeos_.
CORONAEUS: Illud quidem lactandum nobis est, quod Ebraeis, Ismaelitis
et Christianis inter ipsos convenit de resurrectione mortuorum.
SALOMO: Rabbi Jochanan, ex sententia Simeonis Jozadach1 explicans verba
Dei: Delebo hominem quem creavi, tradit, ossiculum vertebrae, quod לוּץ
appellatur, unde resurrecturi fuissent, qui in diluvio perierunt, tunc
evanuisse. Scribit autem, os illud nec molae subjectum conteri, nec
ignibus injectum2 exuri3, nec incudibus aut malleis suppositum, ulla ex
parte diminui potuisse, sed malleos atque incudes confractos
exstitisse4. Nulla enim sunt ossa dentibus duriora, quae flammis
obsistere Plinius5 scribit, cedunt tamen diuturnis ignibus. Sed haec6
ab Ebraeis allegorice scripta sunt, ut animorum resurrectionem
significarent. Quod enim Rabbi Juda et Moses Rambam et Cynaeus tradunt,
nullum sacrae scripturae caput resurrectionis testimonio vacare; qui de
coelo delapsi fuerunt, inquit Cynaeus, in coelum redibunt, qui de
terra, penitus morientur. Itaque Ebraei vocant impium בְלוּ יַעֲל i.e.
qui non ascendit, imperiti Belial pronunciant. Nam cum sapientiae
magister7 hominis et belluae8 eundem interitum fore scripsisset,
Chaldaeus interpres sic transtulit: Impiorum, qui non poenituerunt, ac
jumentorum9 idem interitus ac exitus futurus est. Est autem acceptio
jumentorum in sacra scriptura frequens pro iis, qui pecudum in morem
vivunt. Quod enim10 psaltes lyricus:X _Oves, boves et pecora campi_,
Hieronymus: pecora, bruta seu brutos homines, nihil a belluis
differentes, interpretatur. Et cum edicto regio11 indictum12 esset
jejunium hominibus ac jumentis, ut Deum invocarent, jumentorum
appellatione homines, bestiarum in morem viventes, interpretantur,
quorum animos cum cadaveribus mori arbitrantur, justorum vero mentes
cadaveribus superstites fore, i.e. resurrecturos, tradunt13.
The numbering of this block of footnotes is problematic. The original
text duplicates one number, and a few notes seem to be out of sequence.
Numbers in parentheses represent the best guess.
1. In libro Bereschit rabba l. 1. 28. Est hic liber, qui et _Magnus in
Genesin commentarius_ dicitur, prima pars comm. rabbinici in Pentat.,
cui est titulus רבות. Est autem commentarius allegoricus, historicus et
varius, qui magni a Judaeis aestimatur. [S.] 2. Alibi: _subjectum_. 3.
Addit alius: _nec in aquam injectum dissolvi_. 4. Alibi: _exsilisse_.
5. Hist. nat. 7, 16. 6. Deest in alio codice. 6. (8) Alibi: _hominis ac
bestiae_. 7. Eccles. III, 19. 8. (9) Alii: _jumentum_. 9. (10) Alibi:
_idem_. 10. (X) Sapientiae V. 11. Jonae 3, 7. 12. Alibi: _interdictum_.
13. Jesaiae 26, 19.
106 CURTIUS: At Jesaias1 corporum resurrectionem fore confirmat his
verbis: _Mortui tui vivent et sicut corpus meum resurgent._