FRIDERICUS: Piget quidem omnia, unum tamen aut1 alterum, ne videar
ineptus, referre2 non pigebit. Si quae sunt ex elementis, ait, fiunt
rursus elementa; cum absurdum sit, rursus eadem existere, quae ex
elementis exstiterunt. Item: Si penes Deum est, ut facti sint3 homines
et corrupti, nonne4 etiam penes eum est, ut nos rursus fiamus et
corrumpamur? Superius Toralba demonstravit, ab unius Dei voluntate
statum et rerum omnium conditionem pendere; cur non igitur Deus, qui
materiam ex nihilo, hominem e pulvere creavit, eundem rursus e pulvere
recreare5 poterit?
1. Alibi: _et_. 2. Alibi: _afferre_. 3. Alibi: _sunt_. 4. Alii: _num_.
5. Addunt alii: _non_.
OCTAVIUS: Deum id posse ambigit nemo, sed quaeritur, velit id1 necne?