FRIDERICUS: Ex humana mente Deum fieri valde absurdum est, sed angeli
induere naturam perspicuum fit non modo ex iis, quae1 superius 96
allata sunt, verum etiam ex ipsis evangelistarum scriptis2, qui neminem
dubitare patiuntur. At Plinius cogitare debuit, in ipsa naturae
contemplatione saepius ex eruca chrysalim, ex chrysali papilionem
alatum, et quidem essentia multo puriore volantem nec amplius frondibus
et foliis, sed florum odoribus et mellito rore vescentem. Illud etiam
mirabilius, quod quemadmodum eruca mutata in papilionem eosdem colores
in alis pictos refert, ita quoque mentes illae, quae cadaveribus
superstites esse possunt3, pristinos mores vel habitum4 referunt, ut
candidissimi viri purissimum habent ac tenuissimum corpus, omnino
diversum ab iis, qui versuti ac versipelles extiterunt.
1. Alibi: _quaecunque_. 2. Matth. 22, 30. Marc. 12, 26. Lucae 10, 36.
3. Alibi: _possint_. 4. Alibi: _habitus_.
TORALBA: Ego semper hac opinione tractus sum, intellectum actuosum,
quem Aristoteles advenire dixit θύραθεν extrinsecus, i.e. ut ego
arbitror1, θέοθεν, ὑψόθεν, οὐρανόθεν divinitus, superne, coelitus,
nihil aliud esse quam angelum cuique2 ducem homini divinitus tributum;
satis enim3 superioribus demonstrationibus de animorum natura rejecta
est Aristotelis opinio4, qui hominis intellectum, actuosum et patibilem
eundem esse putavit.
1. Alius: _interpretor_. 2. Alii: _cujus_. 3. Alii: _etiam_. 4. Libro
III de anima.
SALOMO: Si quis capere velit vim patibilis intellectus ad intellectum
actuosum, quem Rabbi Moses1 angelum vocat, cuique2 ducem solis et lunae
contemplari oportet naturam. Nam ut ἄνθρωπος a veteribus μικρόκοσμος
appellatur, ita quoque μακρόκοσμος non inepte μεγάνθρωπος appellari
potest. Et ut luna solis conjunctione illustratur ac splendescit, eadem
a solis amplexu et aspectu avulsa obscuratur; sic3 mens humana angeli
contubernio ac societate quasi solis conspectu illustratur, et ab eodem
si deseritur4, languescit ac tenebris involvitur. Perinde ut cum luna
terrestribus umbris a sole deserta, illam quam prius acceperat a sole
lucem amittit, ac tantisper sol et luna lucent, hostes Jehosuae, i.e.
daemones, humanae salutis hostes, in fugam aguntur. Ob id enim
Jehosua5, i.e. salutis auctor, solem et lunam consistere jussit, ut
Moabitas ad internecionem deleret6. Hujus enim loci sententia haec est
allegorica, ne semper litteris ac sensibus haereamus, tametsi divina
potestate sol et luna aut utrique similia7 luminaria noctem illam
illustraverint8, quo facilius hostes exscinderentur, allegoria tamen
mihi gratior est. Huc enim pertinent illa, quae plerosque theologos
varie distraxerunt, cum arcana diviniora pinguius interpretantur.
_Nox_, inquit Michaeas9, _nobis10 irruit11 pro visione et tenebrae pro
divinatione, et occumbit sol super prophetas illos diesque
obtenebrabitur._ Quae loca infinitis erroribus ac teterrima
interpretatione plerique ad solem visibilem et judicii diem extremum
referri putant oportere, quod non minus absurdum est, quam judicium
mortuorum post annum bis millesimum differre, cum haec pertineant 97 ad
solem angelicum, sive intellectum actuosum, quem sapientiae magister12
appellat solem intelligentiae. Item illud: _Sol in ortu suo
obtenebrascet et luna non lucebit._ Item13: _Pudefiet sol et luna
erubescet_, quae in ultionem improborum dicta sunt, sequentia vero ad
bonorum decus: _sol non erit tibi ulterius in lucem diuturnam, et lunae
splendor non lucebit, sed dominus erit tibi lux perpetua_14, _i.e._
tanta15 lux ab immortali Deo menti tuae affulgebit, ut etiam lux
intellectus agentis disparitura sit, non aliter quam ortu solis
splendor lunae ac siderum obscuratur aut certe non apparet. Quod
apertius Philo Ebraeus16: Exoriente, inquit, divino lumine humanum
occidit, occidente divina luce humanum exoritur, quod vatibus
contingit, ut immigrante spiritu divino mens eorum emigrare videatur.
Itaque Esaias17 subjicit: _Non occidet ulterius sol tuus, nec
abscondetur luna tua, quoniam Deus est lux sempiterna tua._ Rectissime
enim psaltes lyricus18 Deum appellat solem. Hunc enim locum:
_misericordiam et veritatem diligit Deus_ hebraica lectio sic habet:
שֶׁמֶשׁ וְמָגֵן יְהוָֹה _i.e. sol et scutum Deus est._ Ita planum19
fit, lumen intellectus patibilis ab intellectu agente, agentis vero
lumen a luce superiore et diviniore20 manare, ne quis intellectum
actuosum putet Deum esse aut pro Deo colat. Item illud: _Post tertiam
vigiliam lumen subito sol noctu recipiet et luna ter interdiu._ Haec si
quis interpretari velit de sole visibili, nae peritis aeque ac
imperitis se deridendum propinat. Hoc igitur voluit, intellectum
actuosum post tertiam vigiliam, i.e. post horam noctis tertiam,
intellectu patibili copulari. Propterea Bileamus vates et Hulda
legatos21 regum se de futuris consulentes consistere jusserant, ut in
somniis nocte sequente caperent oracula divina.
1. Lib. II, c. 6. 2. Alii: _cujusque_. 3. Leo Ebraeus 1. 3. 4. Alibi:
_desideretur_. 5. Josuae 10, 12. 6. Alibi: _aboleret_. 7. Addunt alii:
_quaedam_. 8. Alibi: _illustraverunt_. 9. Michae 3, 6. 10. Alibi:
_vobis_. 11. Alibi: _irruet_. 12. Cap. 5. 13. Jesaiae 13, 10. 24, 23.
14. Jesaiae 6, l. 9. 15. Alius: _ista_. 16. in libro: Quis rerum
divinarum haeres. 17. Jesaiae 60, 20. 18. Psalm 64, 12. 19. Alibi:
_plenum_. 20. Alibi: _divina_. 21. Alii: _legatis_.
CURTIUS: Quod Salomo ex arcanis Ebraeorum explicat, plurimum lucis ad
quaestiones arduas de intellectu adepto afferre mihi videtur. Somnia
autem post auroram i.e. post tertiam vigiliam certiora ac veriora esse,
Graeci ipsi quoque tradunt et Morphea, quem somniorum Deum esse
putabant, sub auroram dormientibus apparere.
SALOMO: Interdum1 patibilis intellectus accepta luce divina vigilante
interdiu propheta vaticinatur, quod non nisi divinissimis vatibus video
contigisse, quales fuere Helias, Helisaeus, Samuel, Ascalonites2.
Themistius procul ab allegoria solem coelestem ac visibilem appellat
intellectum agentem, hujusmodi ut Picus Mirandulanus3 animam mundi apud
Platonem interpretatur lunam, quam jecoris ac sanguinis in homine et
aquarum in elementari 98 mundo moderatricem, solem vero cordis et
spiritus in homine et aëris temperatorem Ebraei posuerunt.
1. Alibi: _Interdiu_. 2. Alii: _Aralisonites_. 3. In positionibus ad
Platonem.
CURTIUS: Forsitan haec, ab antiquis male percepta, Chaldaeos et Graecos
aeque ac Palaestinos impulerunt, ut solem, quem hi Apollinem, illi
Bahalem appellant, Persae Mithram, quasi naturae dominatorem,
divinationis principem1 esse arbitrarentur.