1. Alius: _quidam_.

SALOMO: Sed quando piorum ac illustri virtute nobilium mentes in coelum

evolaturae, quibus ante1 officiis defuncturae, quid prius in terris

relictis corporibus acturae, quibus in locis aut regionibus aut populis

aut muneribus praeficiendae sint2, inter arcana3 divinae majestatis

positum4 est. Quod etiam5 in cantico Mosis dicitur: _Cum divideret

altissimus gentes pro numero Israëlitarum_, plerique interpretes Ebraei

et Chaldaei legunt pro numero angelorum Dei, quod beatis mentibus, i.e.

angelis, imperia in regiones et populos tribuantur. Eoque pertinere

videtur, quod Ezechiel6 scribit: _Suscitabo_, inquit, _ovibus meis

pastorem, qui pascat eas, servum meum Davidem. Ego vero illis etiam

Deus_7 _et servus meus David in medio eorum_8. Bis servum dixit, ne

quis putet ad filium Dei verba Jeremiae aut Ezechielis pertinere; David

autem mortuus erat annos 420 antequam Ezechiel scriberet.

1. Alius: _autem_. 2. Alibi: _sunt_. 3. Alii: _arcanis_. 4. Alibi:

_repositum_. 5. Alii: _enim_. 6. Ezechiel 34, 24. 37, 24. Jeremia 30,

21. Psalm 88, 71 sq. 7. Alius: _in Deum_. 8. Alibi: _illorum_.

CURTIUS: Illud quidem1 Plato confirmare videtur: Deus, inquit, dedit

reges et principes urbibus nostris, non homines, sed altioris generis

diviniores2 daemones constituit. Quod plane congruit verbis Danielis,

quibus angelum principem3 regni Persiae angelo Danielis restitisse

scribit.

1. Alibi: _Istud quidem_, vel: _quin idem_, vel: _hoc quidem_. 2.

Alibi: _divinioris_. 3. Alius: _angelus princeps_.

SENAMUS: Mihi sane aeque ac Plinio valde absurdum visum est, ut qui

homo esse desierit, Deum se esse1 confidat.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 191 / 680 题