1. Alii: _divinationes principales_.

SALOMO: Inde fomes impietatis. Cum enim rex Ochiosias de tecto delapsus

graviter conflictaretur, ac legatum ad oraculum Apollinis1 misisset, ut

de futuro exitu responderet2, Helias legatis occurrens3: _Quoniam_,

inquit, _rex Ochosias Bahalem pro Deo consuluit, denunciate ei4, prope

diem occasus sui futurum._ Alii non minus impie angelos humanae vitae

duces pro Diis habuerunt, inde lares ac familiares Dii, cum omnia uni

ac praepotenti Deo accepta ferre debuissent, quippe illius nutu ac

potestate angeli boni hominibus tribuuntur. Sic Deus ad Mosen5:

_Mittam_, inquit, _ante te angelum meum._ Item distribuit Deus de

spiritu, qui erat super Mosen, et dedit super septuaginta viros

seniores et prophetarunt. Nec tantum boni, sed etiam mali genii

divinitus mittuntur ad ultionem impiorum. Misit Deus spiritum pessimum

inter habitatores Sichem6; item invasit Saulem spiritus Dei malus7.

Quin etiam actiones angelorum aeque ac daemonum Deo tribuuntur, ut

omnes intelligant, uni aeterno Deo confitendum, hunc unum colendum esse

ac metuendum et ab omni daemonum metu cavendum, quasi per sese

calamitates, incendia, bella, strages hominum ac pecudum inferrent, cum

tamen nihil audeant injussi, nec si velint, possint. _Non patiar_,

inquit Deus8, _in Aegyptiorum clade, vastatorem daemonem tecta vestra

subire, ut ubique dicitur Aegyptios occidisse._ Item illud: _Increpabo

devoratorem, ne fruges vestras absumat_9. Quae omnia eo pertinent, ne

quis putet, daemones metuendos esse, aut angelos colendos, quia tametsi

daemones10 in phantasiam et intellectum potestatem habent11, solus

tamen Deus in phantasiam, intellectum et voluntatem summum jus12 sibi

vindicat, nec illi sine Deo potestatem ullam habent.

1. Alius: _Baalis_. 2. Alibi: _respondet_. 3. 2 Regum 1, 2. 4. Alibi:

_consulit, denunciatus illi_. 5. Exodi 23, 20. Numerorum 1, 25. 6.

Judicum 9, 23. 7. 1 Sam. 18, 10. 8. Exodi 12, 23. Numerorum 3. 9.

Psalm. 78. 105. 135. Malach. 3, 11. 10. Alii: _daemones in phantasiam,

intellectum et voluntatem summum jus sibi vindicant, nec_ etc. 11.

Alibi: _habeant_. 12. Alibi: _summam vim_.

CORONAEUS: Apulejus libellum de Deo Socratis inscripsit, ut homines

homo nequissimus ad cultum daemonum pertraheret, cum tamen ejusdem

argumenti librum1 scripserit Plutarchus περὶ δαιμονίου τοῦ Σοκράτους

i.e. de angelo Socratis, qui semper illum a turpibus ad honestum

revocabat, nunquam tamen pro Deo coluisse, sed illi ut fidissimo2 ac

sapientissimo praeceptori morem gessisse dicitur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 193 / 680 题