SALOMO: Ratiocinari, intelligere, contemplari, agere. Rationem enim1 et
intelligentiam et actionem non angelis modo, verum etiam sideribus
ipsis inesse, testantur illa: _Coeli enarrant gloriam Dei_2. Vocem enim
שָׁמַיִם rationali tantum naturae convenire, docent Abraham Aben-Esra
et Moses Rambam3, eoque referri verba Dei ipsius4: _Cum simul
jubilarent stellae matutinae et exsultarent omnes filii Dei. Item
illud: De coelis pugnatum est, stellae ipsae a stationibus suis bella
congesserunt contra Sisaram_5. Apertius etiam Daniel6 scribit, eos, qui
integritate praestantes alios docuerint, ut coeli splendorem conspicuos
fore, qui vero plurimos ad verae justitiae decus perduxerint, ut
stellas fulgorem sempiternum ac domicilium in coelo habituros. Itaque
sanctuarii cortinae imaginibus angelorum subornari jubentur, ut
intelligamus, sidera naturam angelicam in7 se ferre; est enim sacrarium
mundi exemplum, mundus vero exemplar8.
1. Deest in aliis codicibus. 2. Psalm 19, 2. 3. Lib 1 cp. 71. 4. Job.
38, 7. 5. Judicum V, 20. 6. Daniel XII, 3. 7. Alii: _prae_. 8. Philo in
sacrarii description. l. 1 c. 10.
OCTAVIUS: Tomi1 Faridus, Ismaelitarum theologus clarissimus2, planetas
ac sidera Deos esse minores scribit, ut etiam Alexander
Aphrodisiensis3, Origines4, Diodorus, Johannes Picus, non aliter pisces
in aquis, feras in silvis, pecora in pascuis, quam animata sidera
vivere in coelis et in suiscunque5 aedibus6 ac locis collocari tradunt.
Nec temere Hipparchus mentes humanas coeli particulas esse dicebat7,
quod utrisque inesset vis intelligendi. Quod vero, Sename, cibum aut
potum coelestibus animantibus ad vitam propagandam quaeri putas8
oportere, an etiam Deum sine cibo vivere non posse arbitraris?
1. Alius: _Ebn_. 2. Alibi: _doctissimus_. 3. Lib. 1 c. 10 Dist. 4. Περὶ
ἀρχῶν. Hexapl. l. V. 5. Alii: _suis quaeque_. 6. Alius: _sedibus_. 7.
Plin. hist. nat. 2, 27. 8. Alius: _putes_.
SENAMUS: Non ita stupidus sum, ut Deum, quem incorporeum esse Toralba
demonstravit, cibo pasci putem, sed1 corpora coelestia, sidera,
stellas, ignes egere pabulo Posidonius, Stoicorum sua aetate facile
princeps, ita confirmabat, ut mundum tunc deflagraturum diceret, cum
totus humor elementaris siderum continuis alimentis2 consumtus esset.
1. Cicero de nat. Deor., eoque referunt Jovis ac Deorum naturaA in
Aethiopia ad extremas oras Oceani. 2. Duo haec verba desunt in aliis.
A. Alius: _convivia_ vel; _nomina_.
93 OCTAVIUS: Cur non ita1 tot ac tam multis saeculis, quae ab aetate
Posidonii fluxerunt, humores aquarum minui aut siderum ardoribus
consumi videmus?