SENAMUS: Cur igitur animal in hominem et brutum diviserunt, si
coelestia sidera animalia sunt?
TORALBA1: Quid vetat perspicuis argumentis utentem duplex animal
statuere, scilicet intelligens et brutum? Intelligens rursusque duplex,
coeleste inquam et sublunare, et coelestium animantium visibilia
quaedam, ut stellas, et invisibilia, ut angelos; sublunarium item duo
genera, quorum 92 altero, quod visibile sit, homines contineantur,
altero, quod sit invisibile, mentes cadaveribus superstites2, quae vel
angelorum, vel daemonum subeunt naturam?
1. Deest in aliis codicibus. 2. Desunt haec undecim sequentia verba in
aliis codicibus. 3. Alibi: _separatas_.
SENAMUS1: Sed quis erit talium animantium sensus, quis cibus, quis
potus, quae vita?