1. Alii: _igitur_ vel _ergo_.

SALOMO: Est in sacris litteris arcanum mirabile, astrologis ac physicis

omnibus occultum, scilicet coelum aqueum, quod a vertice1 convexo2

supremi coeli tam distat, quam oceanus a concavo ejusdem coeli. Distat

autem, ut Ebraeorum aeque ac Arabum astrologi confirmant, septemdecim

millibus terrestrium diametrorum, eoque pertinere dicitur illud:

_Divisit aquas ab aquis et inter utrasque_3 _coelos collocavit_4. Inde

aquarum colluviones5 apertis coeli cataractis effusae, terrarum orbem

cumularunt, alioqui nulla unquam diluvia fuissent, contra quam omnes

omnium gentium theologi ac physici confirmant6, quia si totus oceanus

ac omnia flumina7 in vapores ac nubes abeant8, vix millesimam aquarum

diluvio9 effusarum partem efficere potuissent, cum aquarum vis non ex

oceani alveo super terram erumperet, sed totas 40 dies tanta copia

deplueret coelitus, ut supra montium altissimorum juga 15 cubitos10

exsurgerent.

1. Alibi: _vortice_. 2. Alibi: _connexo_. 3. Alibi: _utrosque inde_. 4.

Genesis 1, 7. 5. Alii: _Collusiones_. 6. Alibi: _affirmant_. 7. Alibi:

_omnes fluvii_. 8. Alibi: _habeant_. 9. Alibi: _diluviis, vel:

diluvii_. 10. Alius: _cubitis_.

SENAMUS: Num sidera illa animata1 supra coelestibus aquis pascantur,

nescio; non video tamen, quamobrem aquis sidera vescantur, aut cur

globosa illa lumina animantium appellatione contineantur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 186 / 680 题