1. Alibi: _doctrinam_.

89 CORONAEUS: Apposite quidem haec. Sed ne a proposita bonorum ac

malorum mediocritate1 discedamus, cum ea quaestio permagni sit ponderis

ac momenti, ne vel duo mundi principia inter se contraria, vel Deum

omnipotentem2 maximum mali auctorem statuamus, etiamsi daemones eo

ipso, quod sunt, bonos esse demus, i.e. ut summi i.e. essentiae ac

intelligentiae participes, quis tamen eos3 judicet malos esse, qui

corruptionem, interitum, calamitates, bella, perniciem, tempestates,

populares morbos, incendia, naufragia, mortes inferunt? Ob id enim in

sacris litteris malos appellari videmus spiritus.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 178 / 680 题