SENAMUS: Virtutum seu bonorum moralium media queruntur, non item
intellectualium, in quibus extrema sunt laudatissima. At sapientia,
prudentia, scientia bona sunt intellectualia.
TORALBA: Novam1 hanc Peripatetici inveterato morbo medicinam
quaesivere, sed non videntur virtutes omnes intellectuales esse, ut
rectissime Stoici definierunt2, alioquin virtutes morales in mortali ac
bruta cupiditate collocare oporteret, nec praemia bonorum immortali
debentur intellectui, sed mortali cupiditati. Si tantum3 illae4 sint5
virtutes morales, quid ineptius quam sapientissimos, prudentissimos,
doctissimos summa laude dignos haberi, quia virtutes intellectuales,
quo plures ac majores, eo sint meliores, eum vero, qui6 justissimus,
fortissimus, temperatissimus fuerit, ut vitiosum accusari, quia recedit
a mediocritate.
1. Alius: _novi_. 2. Cicero de fin. 3. Alius: _tamen_. 4. Alibi:
_ullae_. 5. Alibi: _essent_. 6. Alii: _si vero quis_, vel: _is vero
qui_.
FRIDERICUS: Profecto praestat, mediocriter doctum ac prudentem, quam
mediocriter justum ac temperantem esse, ut contra novam Peripateticorum
disciplinam1 statuamus, praestabiliorem esse in virtutibus
intellectualibus, quam moralibus, mediocritatem.