SALOMO: Quis improbum putet, qui jussa Dei diligenter exsequatur?
CORONAEUS: Nemo quidem opinor.
SALOMO: Cur1 ergo non idem judicemus de angelis ac daemonibus, qui tam
diligenter mandatis obsequuntur2, qui nihil faciunt injussi? Ergo eo
magis, quod quae a Deo jubentur3, semper justa sunt, nec juris ac
justitiae executio ullam injuriam habet.
1. Alibi: _cum_ vel: _tum_. 2. Alibi: _mandata exsequuntur_. 3. Psalm.
148.
FRIDERICUS: Quaedam mala sunt poenae, quae a Deo probantur, ut cum Deus
contestatur1 acerba voce populum, nullum esse malum in civitate, quod
non fecerit. Mala vero culpae i.e. adulteria, furta, parricidia Deus
execratur.
1. Deuteron. 32. 3 Regum 9 et 21. Jesaiae 54. Jerem. 2 et 31. Amos 3.
Jon. 3. Mich. 1 et 2.
SALOMO: Vox ebraica, quae verbo Hiphil significatur, permissionem
potius et fieri facere, ut pinguius loquamur, quam actionem ipsam
agentis significat. Id autem apertius intelligitur ex eo, quod1
scribitur: _Consurrexit2 autem Satan contra Israëlem et incitavit
Davidem, ut populum numeraret._ Hic quidem Satanae executio, illic
jussa Dei significantur. Malum vero culpae aut nihil est aliud, quam
boni privatio, aut ad bonum aliud refertur, cum Deus omnipotens3
maximus etiam horum scelera, flagitia, fraudes ad improborum ultionem
convertere soleat. Atque in eo potissimum perspicitur Dei bonitas, quod
nihil unquam sceleris admitti patitur, nisi melius quoddam ex iis
prospiciat futurum, ut Joseph ad fratres, qui se vendiderant: _Malum
quidem contra me decrevistis_, inquit, _sed Deus in bonum illud
convertit_4.
1. 2 Regum 14 et 24 et 1 Chronicorum 22. 2. Alibi: _Insurrexit_. 3.
Alius: _optimus_. 4. Geneseos 50, 20.
TORALBA: Idem fuit Theophrasti sensus de Deo: Illud, inquit, quod
primum est ac divinissimum, omnia ea optima vult esse, i.e. τὸ γὰρ δὴ
πρῶτον καὶ θειότατον, πάντα τὰ ἄριστα βουλόμενον. Et quia summo bono
exciderunt1, non quidem mali sunt, sed minus boni, minus honesti eoque
minus, quo longius a summo bono2 discedunt3. Neque enim Deus ab
improbis, sed improbi a Deo discedunt, qui bonorum omnium auctor est,
nullius 90 mali causa, felicitatis parens pulcherrimus, optimus,
simplex, verus, πάντων ἀγαθῶν αἴτιος, κακῶν ἀναίτιος, αἴτιος εὐπραγίας,
κάλλιστος, ἄριστος, ἁπλοῦς, ἀληθὴς, ut4 divinissime Plato scribit, et
ut Porphyrius5: θεὸς ἀγαθὰ μὲν πάντα, μηδὲν δὲ φαῦλον βούλεται. Et
quidem Plutarchus nullo suo merito reprehendit Chrysippum. Cum enim
Chrysippus scripsisset, Deum cacodaemones calamitatibus et cladibus
inferendis6 praefecisse: Nonne, inquit Plutarchus, crimen Deo
ingeritur, quasi rex optimus improbis7 ministris gubernacula det eosque
patiatur in optimum quemque saevire? Acerbe quidem Plutarchus, vir
alioquin gravissimus. Neque enim Chrysippus scripserat, cacodaemonibus
gubernaculum concedi, sed potius ministros, lictores, carnifices ad
justa supplicia irroganda designari. Quin etiam Deus apud Malachiam8:
_Coërcebo_, inquit, _vastatorem, ne fructus regionis vestrae
corrumpat._
1. Alii: _excidunt_, vel: _excedunt_. 2. Alii: _de summa bonitate_. 3.
Dionysius Areopagita, libro II, de divinis nom. 4. Alibi: _et_. 5. Περὶ
ἀποχῆς.. 6. Alii: _exequendis_, vel: _exigendis_. 7. Alibi: _impiis_.
8. Malachiae 3, 11 (2).
SENAMUS: Cur igitur daemones, cur Satanae i.e. adversarii, cur
insidiatores, cur diaboli i.e. calumniatores dicuntur, si mali non
sunt?
FRIDERICUS: Id quod suae naturae ac officio suo consentaneum est,
optant1 et exquirunt, scilicet perdere, grassari, corrumpere; nihil
tamen injussu principis2 aut magistratuum, i.e. Dei, vel angelorum.