86 FRIDERICUS: Sic a majoribus accepimus, omnes angelos principio suae
originis integerrimos ac sanctissimos extitisse, sed quosdam a via
deflexisse et ab integritate et puritate lucis coelestis delapsos et
deturbatos in terras tum ab his ad hominem pravas suasiones et quae
consequuntur, calamitates inquam omnes ac pestes, dimanasse. Id autem
significari putant verbis Jesaiae1 et Johannis theologi2 apocalypseos
scriptoris auctoritate, quorum alter Luciferum de coelo detractum,
alter ingentem draconem cum tertia parte stellarum i.e. angelorum
praecipitem deturbatum scripsit. Item Christus3 quasi fulgur e coelo
exturbatum in terras se vidisse declaravit. Haec theologorum
christianorum sententia est.
1. Jesaias 14, 12. 2. Apocal. 12, 4 et 9. 3. Matthaeus 25. Lucas 10,
18.
OCTAVIUS: Varietas theologorum inter ipsos de casu daemonum facit, ut
nihil affirmare audeam. Cum etiam Augustinus tam incertus sit, ut cum
diabolum deflexisse scripsisset, subjiciat1 haec verba: Hoc certius
asseri non potest, et mirum, si potest. Itaque cum ratio plerosque
deficeret, Orphei, Pherecydis et Empedoclis auctoritatem adhibuerunt2.
Illi etiam daemonum omnium maximum Ophionaeum draconem et qui cum eo
delapsi sunt, δαίμονας οὐρανοπετεῖς dictos arbitrantur. Sed cum
quaeritur, cur eodem paene3 momento, quo creati sunt in summa puritate,
in ipsum creatorem tanta arrogantia intumuerint, ut seipsos suo
creatori exaequarent, aut quis illos ad tantum crimen4 impulerit5,
obmutescunt. Quae causa extat, ut Manes Persa, duo aequa potestate
principia faciens, alterum quidem bonorum ac coelestium, alterum
malorum ac sublunarium, ne ab optimo fonte bonorum mala derivare
videretur, totius pietatis ac religionis fundamenta labefactaret. Plato
vero6, cum ab uno principio caetera omnia duci, pro demonstrata ac
plane explorata re haberet, ac mali originem ab ipso Deo arcessere
nefas arbitraretur, a materia omne malum derivari7 scripsit8, quod in
ea κακοποιόν τι inesse existimeret.
1. Alibi: _subjecerit_. 2. Alibi: _secuti_, vel: _attribuerunt_. 3.
Alibi: _fere_. 4. Alius: _in tantum scelus_. 5. Alibi: _impulit_. 6. In
Parmenide et Timaeo. 7. Alius addit: _posse_, alius legit simpliciter:
_derivavit_. 8. Alius: _dixit_.
SALOMO: Quod malum a materia prodeat, sacrae litterae constanter
negant1: _nec vanitas nec malitia_, inquit ille, _prodiit a terra, ac
propterea rerum omnium opifex maximus, post2 consummatam universitatis
molem, dicitur omnia quae fecerat vidisse valde bona_3.
1. Job. 5, 6. 2. Desunt haec sequentia Salomonis verba in alio codice.
3. Geneseos 1, 31.
TORALBA: Nullam peccati labem in materia esse, ex eo perspicue
demonstratur, tum quod in materia vis agendi nulla sit, sed in forma,
tum etiam quod1 materia nullam omnino hypostasin per se habeat in
natura.