1. Alibi: _quia_.

SALOMO: Errorum omnium origo inde manavit, quod malum aliquid esse

arbitrarentur, cum tamen nihil sit omnino. _Ego_, inquit Deus1, 87

_faciens bonum et creans malum, faciens lucem et creans tenebras_. Ut

enim tenebrae nihil aliud sunt quam lucis privatio, sic malum nihil

aliud est quam boni privatio. Itaque dixit facere bonum, quia bonum est

hoc aliquid, malum vero creare scilicet privatione boni. Nam ut,

columnarum ademtione ruit aedificium, ita boni subductione: sequitur

malum2. Cum enim populo iratus3 dixisset Deus: _Momento, delebo te_4,

Chaldaeus interpres vertit: Momento, majestatem meam auferam abs te.

Nam si quid malum esset in tota rerum natura, profecto daemones, qui

prava suadere semper dicuntur, mali essent, quod absurdum est, cum sint

substantiae et quidem intelligentiae et vitae participes, et utrumque

illis Dei munere et concessu tributum. Quicquid autem est ejusmodi,

bonum esse oportet ac proinde si malum existeret, aut si daemones mali

essent, ajentia et negantia vera simul, et quidem univoce absurdissimam

implicarent contradictionem, quia boni essent et non boni.

1. Jesaias 45, 7. 2. Hac similitudine utitur Moses Rambam libro I. 3.

Deest alibi. 4. Exod. 33, 5.

OCTAVIUS: Hanc mali non quidem definitionem, sed descriptionem ex boni

privatione amplexus est Augustinus1, ne1 in placitis Manichaeorum, in

quibus diutissime2 acquieverat, consenuisse3 videretur.

1. Contra Faust. Manich. 2. Deest in aliis codicibus. 3. Alibi:

_densissime_. 4. Alius: _consensisse_.

SENAMUS: Si malum nihil est, qui malum agit, nihil agit; at1 qui nihil

agit, nullam poenam meretur; quare qui malum agit, nulla poena dignus

est.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 169 / 680 题