1. Abraham Aben Esra in Psalm. 8, 4.

SENAMUS: Si Leviathanum corruptionis et obitus principem statuamus a

Deo creatum, et quidem prima omnium rerum origine et ante lucem ipsam,

nobis prospiciendum, ne Deum auctorem mali esse concedamus. Nam

quicquid est causa causae, id etiam1 est causa causati, consequentis

effectus. At2 nullum efficacius argumentum habuerunt Academici, ut

mundum sempiternum statuerent, quam ne Deum optimum, rerum omnium

conditorem, faterentur corruptionis et ἀταξίας auctorem.

1. Alius addit: _ipsum_. 2. Proclus, Philo, ita quoque Syrianus, quos

conscribit Philoponus libro duodecimo.

SALOMO: Inveteratus est error, ac theologorum1 etiam opinione

pervulgatus, mali originem a diabolo inventam; duobus tamen, opinor,

alteri quidem inter Latinos, alteri vero inter Graecos, haec opinio

displicuit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 167 / 680 题