FRIDERICUS: Mirabilis illa rerum omnium vicissitudo, ex arcanis
Ebraeorum a Salomone collecta, coelestium siderum conversionibus1
omnino congruere videtur. Septem enim annorum millibus motus
trepidationis super Arietis et Librae capita circumscribitur ac septies
septem millibus inerrantium siderum motus2 circumaguntur3 et ad sua
quaeque principia redeunt in orbem. Quae demonstratio4 Patrum memoria
demum percepta est, cum antea veteribus omnibus ignota fuisset.
1. Alibi: _connexionibus_. 2. Alius: _sedes_. 3. Alibi:
_circumagantur_. 4. Johannes Regiomontanus demonstravit.
SALOMO: Hoc quidem Chaldaeis, Aegyptiis et astrologis omnibus abditum
erat; scilicet decem orbes coelestes nec plures haberi, cum tamen
Pythagoraei, Plato, Aristoteles, Ptolemaeus ipse μαθηματικώτατος et
Hipparchus octo vel novem ad summum esse affirmarent. At litterae
sacrae pereleganti allegoria decem orbes significant hoc versu: _Opera
digitorum tuorum sunt coeli_1. Quo digitorum numero coelorum numerum
Astrologis et Chaldaeis omnibus ignotum declarant; quod etiam allegoria
decem cortinarum tabernaculi significatur. Ex quo intelligitur, rerum
omnium maximarum arcana secretioribus litterarum divinarum allegoriis
contineri.