SALOMO: Illud quidem in arcanis divinae majestatis latet, praeter quod
tantum1 conjectura consequi possumus (nihil enim in eo genere
affirmandum opinor), quemadmodum lege divina2 terrae sanctae quies
imperatur et vacatio ab agricultura. Ob id enim Alexander Magnus et
Julius Caesar septimo quoque anno majoribus nostris dederunt tributorum
immunitatem.3 Ita post annorum sex millia mundi elementaris solitudo
significatur futura. Neque enim aquarum illuvionibus4 interibit mundus
elementaris, ut aetate5 Noae, qua tellus aquarum voragine contecta est,
mense secundo, qui a Chaldaeis Bul, i.e. diluvium appellatur, propterea
quod eo mense omnia fere diluvia contigerunt et imbres sparsis
seminibus salutares, nisi decidant eo mense, ut fere solent,
sterilitatem frugum augurantur. Et ut septimo quoque millesimo mundi
elementaris quies est, sic etiam cum septies septem anni fluxerunt6,
magnus servis omnibus Jubilaeus7, item pecudibus8 ac praediis omni nexu
ac mancipio solutis, libertas indulgetur et cuique ad avitas
possessiones reditus patet. Ita post annos9 septies septem millia, quo
quidem circuitu siderum coelestium certissimus ad principia motuum
reditus est, maximo anno completo rerum omnium conversio sequitur. Ex
quo intelligitur, perpetua mundorum creatione et recreatione
sempiternam Dei potestatem ac bonitatem in continua hominum et
angelorum successione praedicatum iri. Quod apertius Esaias10 innuere
videtur: _Erit_, inquit, _coelum novum et terra nova._ Item, cum
David11 dixisset, coelos interituros cum inveterarerint, ad mundorum
opificem conversus: _Tu autem_, 85 inquit, _idem ipse es, Tui semper
similis et anni tui Te nullis aetatibus et saeculis deserent._ Huc
etiam pertinet illud Salomonis12. _Nihil sub sole novum nec quidquam
futurum est, quod prius13 non fuerit._
1. Alii: _si quid tamen_. 2. Leviticus 25, 23. 3. Josephus Ant. jud.
14, 17. 4. Alibi: _cataclysmo_, vel: _eluviis_. 5. Alibi: _tempore_. 6.
Alibi: _fluxerint_. 7. Alius addit: _anno quinquagesimo_. 8. Alibi:
_domibus_. 9. Alii: _anno_. 10. Jesaias 43. 45. 46. 65, 17. 66, 22. 11.
Psalm. 102, 27 sq. 12. Eccles. 1, 9 sq. 13. Alibi: _antea_.
OCTAVIUS: Eadem est Originis in libris περὶ ἀρχῶν et Caesarii sententia
in eo potissimum loco, quo de coelis agit. Circumfertur etiam liber ab
Ismaëlitis, in quo quidem auctor scribit, mundum hunc et quaecunque
mundi sinu amplissimo coërcentur, interitura. Cum vero importunissimus
ille ac funestissimus rerum omnium vastator omnia corrupit1, tandem
aliquando occasurum et, ut Seneca loquitur, mortem ipsam moriturum. Sed
prius maximis clamoribus ac tonitruis et vocibus feralibus2 ac ingenti
clangore occasum suum testaturum.