SALOMO: Nihil in rebus tam obscuris affirmare velim1, nec aliud
commemorare quia vobis melius quam mihi cognita sunt, quippe qui ex
iisdem fontibus quibus ego haurire potuistis, scilicet uni aeterno Deo
non solum2 angelorum, sed etiam daemonum creationem deberi, et
quemadmodum duo principes angelorum Seraphim3 Creatori potentissimo
adstare dicuntur, ad largitiones, lucis effusiones, praemia, vitam
inferiorum angelorum et siderum officiis tribuendam; sic etiam duo4
sunt bis oppositi, quasi superiorum magistratuum praecipui lictores ac
ministri, Leviathanus ac Behemothes ad poenas infligendas seu supplicia
irroganda, sive frugum calamitate, sive pecorum interitu, sive clade
bellorum, sive regionum vastatione, sive popularibus 83 morbis, sive
urbium excidio, sive elementaris totius mundi eversione, quae tamen non
aliter fiunt quam divinis decretis, ne quis daemones accuset aut
metuat: _Ne accuses_, inquit ille5, _servum apud dominum suum, ne forte
maledicat tibi et offendas._ Qua eleganti allegoria significat, non
incusandos esse angelos ac daemones, qui nullas nisi jussi calamitates
inferunt, nec nisi jussa Dei decreta exsequuntur, sed potius se quemque
accusare ac de flagitiis confiteri oportet6.
1. Alibi: _nolim_. 2. Alius: _tantum_. 3. Jesaiae 6, 2 et 6. 4. Jes. 6
et Zach. 4 add. 44 filios duos olei, qui effundunt aurum in candelabrum
septuplex, scilicet septem planetarum, a quibusA elementorum coelestium
vis derivatur. 5. Proverb. 30, 10. 6. Sigebertus Vincentius in Speculo
libro 76, c. 38.
A. Alius: _Quibus ad elementaria_.
FRIDERICUS: Est in agro Moguntino pagus, quem daemon nescio quis
lapidator triennio vexavit, ad1 extremum declaravit, populum ob unius,
quem nomine denotavit, capitalia scelera conflictari, ut ei necesse
fuerit domo excedere, sed in quacunque domo exciperetur, domus igne
deflagrabat, ut brevi omnia domicilia pagi variis incendiis consumta
fuerint.