1. Alius addit: _modo_.

OCTAVIUS: Majorem profecto fidem mihi faciunt, quae Salomo ex abditis

sacrae philosophiae arcanis et ab oraculis divinis sanctissimorum

prophetarum promsit, quam quae ab Euclidis demonstrationibus manant,

quae tamen nonnisi multis postulatis et concessis conficiuntur.

TORALBA: In rebus tam arduis et a communi sensu remotis non exquisitam

argumentorum subtilitatem exquirere debemus neque exigere, sed ea, quae

prodita sunt a sapientibus, qui arcana Dei sapientissime

conquisiverunt.

CORONAEUS: Non exigimus angelorum hierarchias ac repositoria daemonum,

quae non scio an satis prudenter a Dionysio1 ac Wiero2 conscripta3

fuerint.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 161 / 680 题