1. Alibi: _ac postremum_.

SALOMO: Graviter tamen peccatur ab iis, qui daemones metuunt, gravius

etiam qui colunt, ne vapulent, quasi daemones arbitri ac judices essent

poenarum, quae irrogantur. Quae detestabilis impietas inde manavit,

quod Beelzebub mundi hujus principem arbitrantur. Hinc Manichaeorum,

qui duos mundi principes statuerunt, profligatissima pestis. Quorsum

enim Deus ad Pharaonem: _Ut intelligas_, inquit, _quod terrae dominus

sum_1. Item: _Leviathan iste, quem formasti ad illudendum ei_, nisi ut

persuasum habeamus, dominatum elementaris mundi aeque ac coelestium

corporum, angelorum ac daemonum penes Deum aeternum esse. Illudit autem

Leviathano, cum ea quae daemonum officiis corrupta sunt ac detrita vel

afflicta, continua bonitate ac potestate excitat2. Nam quo plures

Pharao daemoniacus Israëlitarum masculos trucidabat ac populum sibi

inservire cogebat, ne Deum coleret, eo magis ac magis populus mirabili

foecunditate abundabat. Ita quoque quo plures formae materiae fluentis

a daemonibus corrumpuntur, eo magis se divina foecunditas in iis

recreandis ac regenerandis ostendit. Quod autem Leviathano illudit

vates his verbis3: _Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, aurorae fili,

ad terram afflictus, cum tamen jactares te coelum conscensurum ac

sellam in sublimi et excelsa siderum regione collocaturum, ad plagam

Aquilonis, ut elatus praepotenti Deo aequalis fieres, ad inferos tamen

detractus, in lacum rejectus._ Item4: _An ille est, qui tremefacit

terram, qui regna concussit, qui orbem deserto similem reddidit, urbes

excidit?_ Habet haec oratio obscuritatem, cui lux afferri potest, si

dicamus, aurorae filium Leviathanum eo modo, quo alibi prima rerum

origine conditus dicitur et alibi primogenitus, sive praefectus mortis

vel corruptionis i.e.5 בְכוֹר מָוֶת appellatur, quoniam ut privatio

habitum, 84 sic aurora solem, tenebrae lucem antecesserunt. Item

tremefacere terram, imperia quatere, urbes funditus exscindere, orbem

solitudini reddere, non congruit divinae majestati, sed vastatori,

carnifici, lictori; quod dicitur etiam ad inferos dejectus esse,

significat angelorum ac coelestium siderum interitum non permitti

Leviathano sive Asmodaeo, sed in lacu, ut Jesaias6, vel in mare, ut

apud Jobum7, vel in fluvios, ut Ezechiel8, i.e. in hac fluxa

elementorum regione grassari et a coelestium aditu prohiberi. Huc enim

pertinet9, quod Satan in concilio angelorum a Deo rogatus, unde

veniret, respondit, se terram circumivisse; dixit non coelum.

1. Exodus 9, 29. Psalm. 104 (103) 26. 2. Alii: _excedat_, vel:

_recreat_. 3. Jesaias 14, 12 sqq. 4. Jesaias 14, 16 sqq. 5. Job. 18,

13. 6. Jesaias 14, 15. 7. Job. 11, 22 sq. 8. Ezech. 29, 3. 9. Job. 1, 7

sqq.

CURTIUS: Illud est, ni fallor, quod Graeci veteres, qui fabulis omnia

complerunt, Junonem aëris praesidem furias prohibere ajunt, quominus in

coelum evolare queant, i.e. daemones e nubibus ab angelis praecipites

deturbari et in fluminibus1 deorsum cum tonitru delapsos sublunaria

haec corpora perdere ac corrumpere.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 163 / 680 题