1. Lib. 18 de civit. Dei. 2. In malleo maleficorum. 3. Alibi: _annis_.

CURTIUS: Mihi venit in mentem, quod Pausanias in Phocicis1 scribit,

apud Cretenses legibus cautum fuisse, ut maritorum cadavera, quae 81

cum viduis concubuerant2, capitali judicio quasi viventia plecterentur

ac ferro candente eorum capita configerentur3, deinde cadavera

exurerentur nec aliter a concubitu viventium arceri potuisse ac

propterea κατεκανὰς daemones appellatos fuisse.

1. Alius: _Pharsalicis_. 2. Desunt quinque haec sequentia verba in alio

codice. 3. Alibi: _foderentur_. 4. Fortasse legendum est: κορακίνας,

vel: κορακείας.

OCTAVIUS: Oportuit igitur daemones cadaveribus resumtis ad concubitum

abuti ac propterea corvos appellari, quod cadavera sectarentur et

atrati apparerent.

SALOMO: Quaecunque causa sit, planum est, daemones in scripturis etiam

populos Aethiopum appellari, sic enim interpretes LXXII verbum עִיִים

daemones interpretantur: Aethiopes1, et alibi: _Tu confregisti capita

Leviathan, dedisti escam eum populis Aethiopum_, ubi etiam עִיִים

propriam daemonum appellationem interpretantur Aethiopes, ut ambigua

voce arcanum tegerent. Leviathan vero LXX vertunt δράκοντα, qui

princeps eorum esse dicitur, qui non cadavera, sed mentes ipsas

impiorum ad supplicium deposcunt, ut Behemoth princeps eorum daemonum,

qui de corporibus ultionem accipiunt. Uterque significatur2 ab

Ezechiele3 appellationibus regum Aegypti et Assyriae his verbis: _Sic

dicit dominus: ecce ego contra te Pharao, rex Aegypti, draco magne,

recubantem in medio fluviorum tuorum, qui dixisti: meus est fluvius et

feci mihi. At ego ponam hamos in maxillas tuas et efficiam, ut haereant

pisces fluviorum tuorum squamis tuis; excutiam Te in desertum et omnes

pisces fluviorum tuorum, eris bestiis terrae et volucribus coeli

cibus._ Jesaias vero apertius4: _In die illa_, inquit, _visitabit Deus

gladio suo grandi, duro ac robusto Leviathanem serpentem vectem et

Leviathanem serpentem flexuosum ac trucidabit draconem marinum._

Utriusque Leviathanis et Behemothi potestas explicatur ab Esdra5, quae

verbis allegoricis ac diffusa narratione Dei verbis ad Jobum6 fuerat

expressa: _Tum_7, inquit Esdras, _animantia duo parasti, quorum uni

nomen imposuisti Behemoth, alterum vocasti Leviathanum, et alterum ab

altero disjunxisti, unam partem assignasti Behemoth, quae tertia die

siccata est, ut habitet in ea. Leviathani vero tribuisti unam8 partem

humidam, quam belluam parasti, ut esset quae devoraret, quos velles._

Nam haec verba Ezechielis: _Meus est fluvius_, i.e. formarum in materia

fluxa et caduca interitus. Is tamen dicitur prima rerum origine a Deo

creatus fuisse, item9: _Ego vastatorem creavi ad perdendum._ Consimilis

est illa Dei vox ad Pharaonem: _Excitavi ego Te_, 82 _ut ostenderem in

Te meam potentiam10 atque nominis mei fama toto terrarum orbe

dissiparetur._ Praeter historicam veritatem Pharaonis appellatione

significatur Leviathanus ille, ut Ezechiel interpretatur, qui materiae

fluentis formas corrumpit, quas nihilominus assidue sua bonitate

reparat ac reficit naturae parens optimus maximus. Item in

sternutationibus Leviathani lumen collucet, ex ejus ore ignis lampades

egrediuntur et mare commiscet ut mortarium. Non est dominatus in terra,

cui morem gerat, item factus est ut nihil metuat et ipse regem agit in

superbos. Sternutationis verbo tonitrua, lumine et ignibus fulmina et

coruscationes, maris commixtione procellas et tempestates innuit.

1. Psalm 72, 9. 74, 15. 2. Alibi: _accipitur_. 3. Ezech. 29, 3 sqq. 4.

Jes. 27, 1. 5. Esdrae lib. IV, cp. 6. 6. Jobi 39 sq. 7. Alibi: _Tunc_.

8. Alii: _secundam_, vel: _septimam_. 9. Item: Jobi 26. 39, 40. 10.

Alibi: _patientiam_.

CURTIUS: Hunc opinor Leviathanum Orpheus, sortilegorum parens, draconem

maximum, Pherecydes Ophyoneum appellavit, unde a veteribus cultus

draconis Aesculapii manavit, quem adhuc in supplicationibus plerique

populi circumferre consueverunt.

SENAMUS: Haec quidem Salomo perbelle, si1 demonstratione ulla

niterentur.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 160 / 680 题