1. Alius: _licebit_. 2. In descriptione Africae.

OCTAVIUS: Tametsi1 daemones saepius atrati apparent, ut non modo

nostri, sed etiam antiquissimi2 scriptores ab ultima memoria prodidere,

quales fuere3 daemones, qui Dioni4, qui Cassio Parmensi, qui sortilegis

saepissime visi sunt, non tamen opinor, propterea daemones corvorum

appellatione significari, sed quia daemones corvorum in modum cadavera

consectantur, ut de cadaveribus Aegyptiorum superius dictum est, ac de

spectris, quae circa sepulcra ac patibula vagantur.

1. Alibi: _Etiamsi_. 2. Addit alius: _quoque_. 3. Alibi: _fuisse_. 4.

Plutarchus in Dione. Valer. Max. lib. V.

FRIDERICUS: Imo etiam quia daemones cadaveribus ipsis ad hominum

perniciem et nefarios concubitus cum sortilegis abutuntur; quod enim

Augustinus1 omni asseveratione confirmat ac summae imprudentiae esse

scribit, daemonum cum hominibus concubitus negare, tot ac tantis

exemplis et indiciis testatum habemus, ut Sprengerus2 scripserit,

stryges innumerabiles, priusquam extremo supplicio dederentur, summa

consensione nefariam illam copulam confiteri. Quin etiam Franciscus

Picus scribit, duos sacerdotes sua aetate flammis exustos, quorum alter

annos3 amplius triginta, alter quadraginta cum daemonibus concubuisse

fatebantur, cum prius uterque convictus esset et confessus plurimos se

infantes daemonibus mactavisse, ne insuetum videatur, quod Aristoteles

scribit, fuisse in Ponto mulierem, quae exenteratis foeminarum

gravidarum visceribus embryone vesceretur. Huc etiam pertinet illud

Horatii in arte poëtica:

Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 159 / 680 题