TORALBA: Eo quidem errore me Salomo liberavit, ut ingenue illum
acceptum feram; at mirum mihi ante videbatur, quam ob rem corvi pullos
famelicos deserere putarentur ob id tantum, quod recentes exclusi non
plane nigri essent, cum pleraque animantium nascentium genera colorem a
parentibus alienissimum habere videantur, quae tamen incredibili studio
a parentibus nutriuntur. Nam cygni senio candidissimi pullos excludunt
fuscos, et tantum abest, ut corvi1 pullos ab alimentis desertos
patiantur, ut etiam cornicem incubantem a masculo et pullos jam
volantes a foemina pasci Aristoteles2 ipse ac Plinius3 fateantur4.
Itaque Apollonius apud Philostratum Euripidis versum modice castigans:
ἁπᾶσι τοῖς ζωοῖσιν ἡ ψυχὴ τέκνα, cum ille tantum hominibus tribuerit,
i.e. τοῖς ἀνθρώποις.
1. Alibi: _corvos_. 2. Historia animalium VI, 5. 3. Histor. natural. X,
12 et 60. 4. Alius: _fatentur_.
SALOMO: Eodem sensu scribit Psaltes lyricus1, Deum escam leoni petenti
largiri. Cur leoni potius, animantium ferocissimo, qui parcissimus est
in cibo, neque nisi quarto quoque aut ad summum alternis diebus
pascitur, quam exarmatis ovium et caprarum gregibus, hominum usui
maxime necessariis2? Alibi de catulis leonum3, nam si re vera de
catulis ageretur, aeque matris ut aliorum animantium ubera sufficiunt,
quanquam alius quoque4 est locus de corvis, quo facile vulgatus error
refelli possit: Quis parat venatum corvis, cum ejus pulli ad Deum
clamant et cibo carentes huc illuc oberrant5? Haec igitur ad daemones
pertinent, qui praedam sceleratorum sibi conquirunt6 nec nisi divino
concessu rapiunt. Eo pertinet et illud Salomonis7: _Corvi apud
torrentes eruant oculum et aquilae_ 80 _vorent eum qui patrem deridet
et despicit obsequium matris_. Quae allegoria praeter sensum vulgarem
significat daemones elementares hujus mundi, qui revera torrens est
materiae fluentis, caecitate animi ac furore torquere, luce mentis
extincta eorum, qui Deo parenti rerum omnium contumeliam et piae matri,
legibus naturae, vim inferant8. Nam patris appellatione Deus, matris
vero natura significatur apud Salomonem. Illud etiam adversione dignum,
quod oculum dixit, non oculos; nam singulari voce oculus mentem
significat. Sic etiam Bileamus vates uno oculo acutissime videre
dicebatur, quoniam rerum publicarum mirabiles conversiones tribus
circiter annorum millibus praevidit9 ac praedixit. Sic enim10 Chaldaeus
interpres.
1. Psalm 103 (104), 21. 2. Oppianus de venatione, libro III. Plinius H.
Nat. lib. 8. 3. Jobi 38, 39. 4. Alius: _etiam_. 5. Job. 38, 41. seq.
39, 1. 6. Alii: _congruunt_. 7. Proverb. 30, 17. 8. Alius: _inferunt_.
9. Alibi: _providit_. 10. Alius: _etiam_.
SENAMUS: Si corvorum appellatione μελανοδαίμονας licet1, etiam cygnorum
verbo λευκοδαίμονας licebit interpretari, quales in Africa Leo Afer2
versari scribit, ut Aethiopes a daemonibus, colore opinor,
distinguantur.