CURTIUS: Extat profecto Thaletis elegans in hanc sententiam oratio; cum
enim rogaretur, an qui scelerate quid agat, Deum latere potest? At ne
cogitans quidem, inquit; Graeci melius: εἰ ληθοι θεοὺς ἄνθρωπος ἀδικῶν,
ἀλλ᾽ οὔτε διανούμενος, ἔφη.
SALOMO: Diximus ante ac dicendum saepius est, Dei majestatem angelorum
ac daemonum officiis quodammodo augustiorem videri, quam si per se
ipsum solo nutu, sicut1 potest, omnia procuraret2. Ac tametsi solus
omnium occultissimos sensus retegit, singuli tamen angeli singulis
hominibus custodes additi, sensus intimos aperiunt, non item aliorum
cogitationes. Item daemones, quibuscum sortilegi in nefarium societatis
foedus coiverunt3, eorum sensa plane intelligunt. Argumento sit, quod
qui sortilegi ad rectam cogitationem aut Dei metum paulo momento
convertuntur, repente a daemone sese conturbari4 confitentur. Sin vir
bonus ad pravam cogitationem deflexerit, subinde sentit5 in ipsis animi
sensibus magistrum ac paedagogum, qui a turpi cogitatione illum avertat
aut etiam auris dextrae tinnientis levissima vellicatione aut6
punctura, quam innuit poëta his verbis: _Cynthius aurem vellit et
admonuit._ Quod Socrates7 a daemonio familiari vel potius ab angelo
sibi fieri praedicabat, dextra quidem suadendo, sinistra dissuadendo,
aut orbiculo lucido interdiu aut ignea specie noctu, aut etiam
levissimo strepitu admoneri. Quae facillime percipiuntur ab iis, qui
spiritu Dei patiuntur se duci. Si non pareat admonitus, terretur
somniis matutinis, quae ab Ebraeis matutinae castigationes appellantur.
Si ne hac quidem cogitatione8 ab impiis cogitationibus deducitur,
angelus ultionem reposcit, accusatione proposita, ut nemo innocens
damnari aut ullum9 scelus inultum, nisi facti pigeat, relinqui
videatur, judicia constituuntur, daemonibus etiam quasi lictoribus
destinatam sibi praedam deposcentibus, quam10 Deus illis permittit. Huc
enim pertinet illud11: _Ascendit leo de cubili suo, praedo gentium
surrexit._ Item12: _Percussit eos leo de silva,_ 79 _lupus vespertinus
vastavit eos, pardus vigilans supra civitates eorum._ Item: _Quis dat
escam pullis corvorum vociferantibus ad illum?_13 i.e. divinae
majestatis carnificibus ac tortoribus sceleratorum vindictam
petentibus, Quod alibi14 apertius scribitur: _Spiritus ad ultionem
creati sunt, qui furoris sui flagella vibrant._ Item15: _Misit Deus
spiritum malum inter Abimelech et cives Sichem._
1. Alibi: _quomodo_. 2. Alius: _percurreret_. 3. Alibi: _inierunt_. 4.
Alius: _confitentur_. 5. Alibi: _sentiet_. 6. Alius: _et_. 7.
Plutarchus in libro de daemonio Socratis. 8. _Ratione_ legunt alii. 9.
Alii: _illud_. 10. Alius: _quae_. 11. Jerem. IV, 7. 12. Jerem. V, 6.
13. Psalm. 147, 9. 14. Psalm 78, 49. (Jes., 19.) 15. Jud. 9, 23.
SENAMUS: Antiquissimi quoque theologi pullos corvorum, a parentibus
desertos, divina bonitate et procuratione nutriri summa consensione
tradunt, eoque pertinere dictum illud: _Qui dat escam pullis corvorum?_
SALOMO: Error inde manavit, quod phrasin ebraicam, quae Graecis quoque
communis est, latini theologi non perceperunt1. Nam filios corvorum pro
corvis, ut filios prophetarum pro prophetis, filios sanguinum, filios
injustorum pro impiis ac sicariis acceperunt. Sic enim Ebraei בְנֵי
אָדַם filii hominum i.e. homines, et Graeci παίδες ἰατρῶν pro medicis.
Sic etiam illud: Quem dicunt homines esse filium hominis, i.e. quem
dicunt esse hominem2?