SALOMO: Ne igitur1 a thesauri similitudine discedamus, legistis
eleganter fictam Aesopi fabulam, qua paterfamilias jam moriturus
liberos consolatur, qui2 tametsi non magnas opes ac latifundia legaret,
thesaurum tamen in vinea sua latere affirmabat, quo suam inopiam
cumulate sublevarent. Mortuo patre liberi summo studio ac labore
conquirentes, cum nusquam thesaurum reperirent, vineam paternam aliud
agentes cultissimam ac noxiarum herbarum purgatissimam reddiderunt,
unde proventus uberrimos collegerunt. Ita quoque si divina scripta
studiose legamus ac lecta saepius meditemur3, thesauros studioso
incredibiles eruere licebit. Nam eo spectat regalis illa vox, qua David
initio laudationum suarum summam felicitatem praedicat illius, qui
assiduis cogitationibus die nocteque4 leges divinas contemplatur. Item
precatur a Deo5, nubeculam oculorum sibi detrahi, ut admirabilem
sapientiam divina lege comprehensam intueri possit. Fit enim illa
mentis agitatione erga litteras divinas obscuriores, ut non solum a
vitiis abstineamus6 ac verum7 decus amplectamur, verum etiam corpori
salubritas, menti prudentia ac sapientia et cum immortali Deo
arctissima connexio8 75 quaeratur. Illud vero gravius9, quod in eo ipso
laus Dei agitur, cum ejus arcana pervulgata obsolescant, ut acute
scripsit Salomo10: _Gloria Dei est_, inquit, _arcana celare, gloria
regum arcana scrutari_11. Quod Tobias12 paulo aliter: _Praeclarum est_,
inquit, _arcana regum celare et opera Dei laudare._ Nam opera Dei
patent omnium oculis, arcana vero paucis.
1. Alibi: _ergo_. 2. Alius: _quid_. 3. Alius: _meditamur_. 4. Alius:
_noctuque_. 5. Psalm 68 (69), 18. 6. Alius: _abhorreamus_. 7. Alibi:
_novum_. 8. Alius: _conjunctio_. 9. Alii: _gnavius_. 10. Proverbia XXV,
2. 11. Alibi: _eorum celare_. 12. Tobias XII, 7.
SENAMUS: At obscuritas non modo bonos a lectione detinere1, verum etiam
improbos ad rerum divinarum contemptum excitare videtur. Cum enim
Porphyrius arboris scientiae boni et mali fructus decerpere nullo modo
posset, negavit in hortis illis deliciarum censeri debuisse fructum,
aspectu quidem jucundissimum ac sapore gratissimum, sed tamen homini,
quem Deus in illis hortorum umbraculis viriditatis2 collocarat,
mortiferum ac pestilentem, multo minus homines a prudentiae cognitione
vetito salutari fructu arceri debuisse, cum prudentia dux humanae vitae
sola turpe ab honesto dividere3 possit. Quod autem scribitur, fructum
vitalis arboris divino jussu ab horti viridariis avulsum, ne, si Adamus
eo vesceretur, in aeternum viveret, in Dei optimi maximi contumeliam
scriptum esse. Denique serpentis cum muliere ac Dei cum hominibus
colloquia et absurda et incredibilia videri.