SALOMO: In disputationibus rerum divinarum illud inprimis prospiciendum
est, ne quid cuiquam1 temere excidat, nihil enim gravius ac capitalius
peccari potest. Illud autem usu venire solet iis, qui rerum humanarum
fastu ac dialecticorum argutiis inflati omnia supera, infera, prima,
ultima ingenii acumine ac subtilitate capere se posse confidunt, cum
sine ope divina id consequi nemo queat. Quod sapientiae magister2 uno
verbo significat: _Inquirit derisor sapientiam, sed frustra_. Quanquam
Porphyrius, inscitia dicam an impietate, oracula divina calumniatur,
quasi legislator prudentiam significaret et vitam beatam hominibus
invidisse Deum, cum libro sequenti scripserit Bezaleelem spiritu
divino, sapientia, prudentia, scientia et omni artium genere ab
immortali Deo fuisse abunde cumulatum, quibus quidem donis ac muneribus
omnes omnino virtutes continentur. Spiritus quidem divinus tribuitur
Dei munere et concessu ad illustrandas humanae mentis caligines ac
futura prospicienda. Sapientia vero pietatem ab impietate, prudentia
bonum a malo, scientia verum a falso, ars utile ab inutili sejungit.
Cum autem sapientiae princeps ab immortali Deo excitatus, ut quid
vellet a se peteret, ille prudentiam petiit3, qua quidem turpe
segregaret ab honesto, et cum qua homines ad Dei metum et venerationem
cohortaretur: _Quoniam_, inquit4, _Deus sapientiam aliunde largitur,_
76 _ab eo solo scientia et prudentia._ Idem alibi: _Fructus justi
lignum vitae_, quam interpretatur sapientiam. Ac tantum abest, ut
hominem a fructu vitali prohibuerit, ut etiam his verbis invitarit:
_Forsan_, inquit5, _decerperet Adamus fructum vitalem, ut eo vescatur
et vivat in aeternum._ Sic enim paraphrastes Chaldaeus consimili
oratione utitur pereleganti figura. Ad Jesaiam conversus Deus: _Dic_,
inquit6, _populo huic: audiendo audite, videndo videte, ne tamen
cognoscatis; crassum reddito cor istius gentis et aures obtura, oculos
obline, ne forsitan audiat, videat, intelligat et ad me conversus
saluti restituatur._ Quorsum haec loquendi ratio, nisi quod semper
nitimur in vetitum nec ardentius quicquam optamus, quam quae nobis
eripi vel prohiberi videmus. Docet igitur Mosen ac Esaiam, quibus
artibus miseros homines a facinorosa et conscelerata vita ad verum
decus revocare ac saluti restituere debeant. Cave legibus divinis
operam dare, cave sapientiae studiis incumbere, ne sempiternam ac
beatam vitam adipiscaris; haec oratio apud homines improbos et cupidos
efficacissima esse consuevit.
1. Alius: _ne quicquam_. 2. Proverb. XIV, 6. 3. 1 Regum III, 9 sqq. 2
Paral. I, 7. 10 sqq. 4. Proverb. II, 6. XI, 30. 5. 1 Mosis 8, 22. 6.
Jesaiae VI, 9 sq.
SENAMUS: Nulla res me diutius exercuit, quam arboris utriusque ac
serpentis allegoria.
SALOMO: Et graecis et latinis interpretibus est ignota. Ac tametsi
quidam ex Ebraeis1 arcanos allegoriae sensus aperuerint, omnia tamen
eorum studia inania futura sunt, nisi Deus mentes nostras ad haec
peicipienda illustrarit.