1. Alibi: _quam plurimum_.

SALOMO: Ebraeis dictio רַע malum et deforme significat, ut טוֹב bonum

et pulchrum, quod Academici καλὸν καὶ ἀγαθὸν dicunt. Sic enim Sara

dicitur a regibus expetita1 ad concubitum2, quod esset optima i.e.

valde formosa. Innuit igitur sapiens3 eleganti allegoria, viros

deformes formosis mulieribus praestare, item foeminarum blanditias

pejores4 esse acerbis5 sermonibus virorum. Item animos corporibus

excellere; mulier enim corpus allegorico sermone6 utique7 significat;

item intellectualem facultatem, utcunque prava fuerit, praepollere

cupiditati, quae bruta et mortalis anima dicitur. Huc enim pertinet,

quod scribitur in Ecclesiaste8: _inter viros mille unum sapientem

reperi, foeminarum ex9 omnibus nullam._ Id quidem de mulieribus nudo

sensu intelligi non potest, cum sola Debora sua aetate et sola Hulda

imperante Josia prophetiae ac sapientiae divinae muneribus inter

sexaginta10 millia inertium virorum fruerentur11. Item appellatione

viri formam naturalem, mulieris vero materiam intelligit, quam etiam

saepe in proverbiis12 meretricem appellat, quae ut virorum, sic illa

formarum multitudine delectatur. Plena sunt regis Salomonis scripta

allegoriarum, in quibus interpretandis strenuum se praebuit Philo,

moralia secutus, Leo Ebraeus naturalia. In utroque claruerunt13 Rabbi

Moses Maimonides ac Talmudici scriptores. Hi tamen obscurius; at ne

scriptis quidem sua prodidissent, nisi librorum interitum metuissent14.

Et quoniam illa disciplina sola auditione percipiebatur15, קַבַּלַה

dicta est. Id enim voluit Esdras16, cum dicit: _alia quidem

pervulgabis, alia trades sapientibus._ Et quemadmodum plebi locus erat

in atrio templi, a Levitis 74 discreto, sacerdotibus intra velum aditus

erat, non caeteris Levitis, et uni tantum pontifici maximo in

sacratissimum illum locum, ubi erat foederis arca; sic etiam sacri

libri ita scripti sunt, ut ea, quae ad uniuscujusque salutem pertinent,

cujusmodi est decalogus et omnia decalogo consentanea, facillime ab

omnibus percipiantur17, scilicet jussa, vetita, poenae, judicia, festa,

ritus, mores, quae omnia 613 capitibus continentur, tanta

perspicuitate, ut patiantur dubitare neminem. Quae vero minus ad

salutem faciunt, ut rationes occultae rituum ac sacrificiorum ac a

doctis18 tantum quaedam vero non nisi a doctissimis intelligi possunt,

ut quae a nostris appellatur Cabbala, i.e. scientia naturalium

arcanorum, postremo omnium difficillima ad currum pertinet, qui ab

Ezechiele ita scribitur, ut in ipso apparuerit coelestium orbium ac

rerum divinissimarum admiranda descriptio, quam Moses, qui a nostris19

aperta aquila dicitur, summis digitis attingere contentus, secretiora

noluit explicare.

1. Alibi: _repetita_. 2. 1 Mosis 12, 14. 39. 3. Alibi: _saepius_. 4.

Alius: _diriores_. 5. Alibi: _acribus_. 6. Alius: _sensu_. 7. Alius:

_ubique_. 8. Ecclesiastes 7, 29. 9. Alibi: _de_. 10. Judith IV, 4; 2

Regum 22, 14; et 2 Chron. 34, 22. 11. Alius: _sexcenta_. 12. Desunt

haec verba in alio codice. 13. Alii: _clarescunt_, vel: _clari sunt_.

14. Alius: _metuerent_. 15. Alibi: _suscipiebatur_. 16. Esra lib. IV,

c. 14. Nehem. IX, 9. 17. Addit unus codex glossam hebraicam cum verbis:

_lex quae ore traditur_. 18. Alibi: _doctoribus_, vel: _doctioribus_.

19. Desunt haec quatuor verba sequentia in aliis codicibus.

SENAMUS: Si haec tam sublimia nihil habent utilitatis aut ejusmodi

sunt, quibus carere facile possumus, illud usurpandum nobis est, quod

psaltes lyricus: Non exquisivi, inquit, mirabilia et supra captum meum,

sed humilis1 me gessi. Sin haec ad scientiam et sapientiam divinam

profutura sunt, malevoli et ipsa invidia jejuni animi sit, thesauros

abditos humanis usibus eripere ac verborum ambiguitate mentes

imperitorum2 magis ac magis implicare.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 150 / 680 题