1. Alius: _nimia_. 2. Alibi: _ullum_. 3. Alius: _ipsi_.

SALOMO: Video Toralbam id, quod magna nostrorum omnium expectatione a

Coronaeo ipsi1 delatum est, honesta specie excutere velle. Majores

quidem nostrae gentis Chaldaeos2 fuisse agnosco et in Phoeniciam primum

migrasse, unde Cadmus, quae vox ebraica Orientalem significat, litteras

in Graeciam advexit3 ac rursus in Chaldaeam ab hostibus abductos multa

divinitus didicisse, sed nihil accepimus, quod non sit omnibus omnium

vocibus ac linguis toto terrarum orbe dissipatum ac pervulgatum, ut

latere possit neminem.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 144 / 680 题