1. Alius: _poposcit_. 2. Alibi: _quod confidat_.

TORALBA: Tibi, Coronaee, quicquam denegare nefas esse semper duxi, ac

propterea meas ineptias mea1 facilitate proponere malo, quam illud2

onus abs Te meis humeris impositum recusare. Sed cum disputatio de

angelorum ac daemonum origine, statu, conditione, occasu a

demonstrationibus procul abesse videatur, profecto haec ab Ebraeis, qui

arcana divina ex ipsis fontibus et sacris laticibus hauserunt, earum

rerum explicatio petenda nobis est, nec video, quis melius quam Salomo

hoc praestare possit. Quod etiam Porphyrius ad Boëthium et Aristoteles

ad Callisthenem, uterque diversis aetatibus, scripsere, rerum omnium

origines ac reconditas scientias a Chaldaeis profectas, Chaldaea

appellatione complectuntur Ebraei, qui origine Chaldaei sunt, sed

arcana illa rerum divinarum, quasi thesauros, occulta quadam

disciplina, quam illi3 Cabalam, Graeci autem, ni fallor, ἀκρόαμα

appellant, sed abdiderunt, ut aditus paucissimis patere possit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 143 / 680 题