Quae cum Salomo dixisset, caeteri conticuerunt, quod hominem aetate
gravem interpellare contra decus et dignitatem arbitrarentur. Sed
CORONAEUS rupto silentio: Nihil abs Te, inquit, Salomo, scire
desideramus, quam quod vestri mores, vestra disciplina, vestrae leges
patiantur, et quoniam angustiae1 temporis longiorem disputationem ferre
non possunt, differendum mihi commodius videtur, ut paratiores
redeamus. Tum laudatorio cantico, fidibus, vocibus ac fistulis
suavissime animos oblectati2, mutua consalutatione3 accepta
discesserunt.
1. Alibi: _angustia ... potest_. 2. Alius: _animum delectati_. 3.
Alibi: _consolatione_.