FRIDERICUS: Ista quidem cadavera nondum sepulta; cum enim1 Theanus ex
urbe Locrensium Thebas navigio delatus2 esset, ut Lysidis Pythagoraei
cadaver, non ita pridem ab Epaminonda sepultum, in Italiam amicis
flagitantibus reveheret, sacris manibus rite3 factis, admonitus est in
somnio a Lyside, ἀκίνητα μὴ κινεῖσθαι nec sepulcra esse violanda nec4
immobilia movenda.
1. Plutarchus de daemonio Socratis. 2. Alibi: _perlatus_. 3. Deest in
alio codice. 4. Desunt tria haec sequentia verba in alio codice.
OCTAVIUS: Forsan daemones Aegyptii salutaria hominum generi
medicamenta, quae ex illis cadaveribus eruuntur1, invident. Argumento
sit, quod thesauros reconditos mira diligentia custodiunt et
effodientes enecant. Scribit enim Philippus Melanchthon, Magdeburgi
duodecim2 sortilegos thesaurum effodientes casu turris obrutos et in
argentifodina3 Rosae4 plerosque a daemonibus subterraneis caesos5
fuisse. Plenus est Georgius Agricola historiarum ejusmodi
narrationibus, ac saepissime in fodinis daemones, pygmaeorum cubitali
magnitudine, ab omnibus conspici tradit, quasi in metallis eruendis
valde impeditos, huc illuc frusta terrae ac saxa volvere, nihil tamen
metallarios terrere, modo ne rideantur6; id enim aegre ferre jam pridem
Apulejus maximus sortilegus ac7 veneficus admonuit. Illud autem mihi
mirum8 est, neminem unquam, qui daemonis consilio9 thesaurum
conquisivisset10, reperisse aut reperto ditari potuisse.
1. Alii: _capiuntur_, vel: _eximuntur_. 2. Alii: _sex_. In alio codice
deest numerus. 3. Alius: _aurofodina_. 4. Deest in alio codice. 5.
Alius: _caecos_. 6. Alii: _videantur_. 7. Desunt duo haec verba in uno
codice. 8. Addit alius: _visum_. 9. Deest in uno codice. 10. Alibi:
_inquisivisset_.
CURTIUS: Profecto legibus Romanis denegantur pecuniae iis, qui
exsecrandis sacrificiis aut alia quavis arte prohibita scrutantur
thesauros.
FRIDERICUS: Daemones terrestres, qui thesauris et cadaveribus custodes
esse dicuntur, mendaciores et crudeliores esse Chaldaei tradunt, quia
68 longius a puritate lucis et cognitione divina discedunt: Οἱ δὲ
Χαλδαῖοι ψεύδειν φασὶ τοὺς προςγαίους δαίμονας, ὡς πόῤῥω θείας
ἀποικιθέντας γνώσεως. Atque hos quidem Porphyrius1 sanguinis nidoribus
supra modum inhiare scribit. Sic2 enim Ulysses, a Circe eruditus,
scrobem complet cruore victimarum, nec sinit ullum circumvolitantium
daemonum, quos Homerus3 ψυχὰς vocat, haustu cruoris4 ante satiari, quam
Tiresias5 libasset.
1. Libro II περὶ ἀπόχης τῶν ἐμψύχῶν. 2. Alibi: _Hic_, vel: _Hinc_. 3.
Odyssea II. 4. Alibi: _cineris_. 5. Addit alius: _ante_.
SALOMO: Hanc impietatem ac diritatem sortilegis usitatam divina lex1
supra modum execratur, eosque qui cum daemonibus sic epularentur עַל
דַמִים super sanguines.