1. Levit. 19, 26. Ezech. 33, 26.

FRIDERICUS: Quid si daemones illi sunt sceleratorum hominum1 animae,

qui aut rapinis collectas opes, tenuibus2 utiles futuras, humi

recondiderant atque in iis spem omnem collocarant, aut qui corporis sui

saginandi suarumque libidinum explendarum nimiam curam haberent,

cadaveribus quae olim adamaverant ac thesauris semper intenti, justa

supplicia diuturno, cruciatu luant;3 aut qui4 in aedes ac turres cruore

plebis construendas omnia studia contulerunt, iisdem turribus quasi5

carceribus conclusi ac vincti poenas dependant? Nec mirum, si cum ad ea

loca pervenitur, voces, tonitrua, suspiria, gemitus exaudiantur.

Denique impuras mentes circa coenosas foedasque regiones versari ac

vagari et tempestates ac procellas ciere non dubito.

1. Deest in aliis. 2. Deest in alio codice. 3. Alius: _diluant_. 4.

Alius: _quasi_. 5. Desunt haec duo verba antecedentia in alio codice.

TORALBA: Causas earum rerum explicare difficile; illud tamen mirum mihi

visum est, quod cum ex Hispaniis in Gallias iter haberem omniaque

maxima, mediocria, minima lustrarem, juga Pyrenaeorum totius Europae

altissima superans1, multa comperi naturae arcana, nihil tamen

mirabilius eo lacu, in quem si saxum dejeceris, paulo momento coelum

serenum atra caligine obscuratur ac fulminibus gravissimisque imbribus,

grandine permistis, regionem totam infestat. Est etiam in monte Sacone

Pyrenaeorum ara vetustissima, male cohaerentibus sibi lapidibus

exstructa, quorum si quis vel unum loco moverit, repente tonitrua ac

fulmina gravesque imbres excitantur. Et quoniam id saepe compertum erat

gravi totius regionis detrimento, legibus sanctissime cavetur, ut

peregrini ab accolis admoneantur, ne quid auderent2, capitali poena

subjecta. Quae mihi cum incredibilia riderentur nec tamen capitis

periculo3 experiri vellem, eo me scrupulo socius liberans:4 Jam,

inquit, collectis frugibus licet id impune experiri. Itaque lapidibus

altaris huc illucque disjectis, nemine conscio diffugimus. Non prius

tamen in proximam vallem descenderamus, quam validissima fulmina ac

tonitrua coelum 69 omne imbribus ac grandine miscuerunt, ut non

immerito Thomas Aquinas, clarus etiam5 inter physicos, scripserit,

daemones fulgura ac tonitrua ciere.

1. Alius: _superarem_. 2. Alii: _audeant_. 3. Alius: _periculum_. 4.

Alibi: _liberavit_. 5. Alius: _enim_.

CURTIUS: Consimile est id, quod Plinius et Strabo narrant, tacta1 rupe

Cyrenaica aut lapide in antrum Dalmaticum injecto, coelum nivibus2 ac

fulminibus conturbari, quae nunc tamen desiisse accepi, perinde ut

oracula Delphica, quaeque ex antro Trophonio et Lebadio exaudiri

consueverunt, jampridem conticuere, ut Tullius3 scripserit: nihil sua

aetate iis contemptius fuisse. Causas4 tam diuturni silentii

Plutarchus5 ad daemonum occasum referri putat oportere.

1. Alius: _fracta_. 2. Alii: _nubibus_, vel: _nimbis_. 3. Libro II de

divinat. 4. Alius: _Cujus silentii tam diuturni causam_. 5. Libro de

oraculorum defectu.

SENAMUS: Si daemones hoc spectabile1 coelum, maria, terras, ignes

conturbant, si territanto hominos tonitruis, fulminibus, procellis,

turbinum impetu, terrae hiatibus ac portentorum inopinato concursu2,

si3 legationibus divinis et humanis oberrant, si denique imperia,

civitates, urbes, pagos, familias moderantur et evertunt, postremo

hominibus singulis custodes et ultores adjecti sunt: videte, quanta

daemonum et angelorum multitudo sursum4 deorsum in omnibus mundi plagis

et in singulis stationibus collocanda vobis sit. Prospiciendum etiam,

unde nobis tot angelorum ac daemonum promptuaria sufficere possint, ut

sint ubique terrarum et coelorum quasi ministri ordinarii, vicarii,

mediastini, quando nihil aeternum ac ne sempiternum quidem esse praeter

Deum statuistis. Itaque providendum est de maritandis angelorum ac

daemonum ordinibus, ut ex eorum connubiis soboles in demortuorum loca

substituantur, aut5 magistratibus6 abdicantibus, aut stato tempore

abscedentibus, aut munere simul et vita defunctis, novi veteribus

substituantur7. Posuit enim Fridericus daemones utriusque naturae ac

sexus, ephialtas inquam et hyphialtas, in sagarum cum incubis et

sortilegorum cum succubis conjugatione.

1. Alius: _spirabile_. 2. Alibi: _concussu_. 3. Alius: _si legationes

divinas et humanas oberrant_. 4. Alibi: _seorsum_. 5. Alius: _ac_. 6.

Alius: _magistratu_. 7. Alius: _sufficiantur_.

CURTIUS: Hic Platonis dignitas agitur; cum enim posuisset, omnes animas

simul creatas fuisse ad immortalitatem, ut vicissim corpora cadaverum

occasu subirent, subjecit haec verba: Non, inquit, pauciores erunt

unquam animi, nullo pereunte, neque plures. Quin etiam animos

αὐτοκινήτους appellat. Quodsi mens est αὐτοκίνητος, erit etiam αὐτοφυὴς

καὶ αὐτάρκης καὶ αὐταγαθὸς, quae tamen uni tantum Deo convenire Toralba

demonstravit.

TORALBA: Plato Phaedonem adhuc adolescens scripsit, Timaeum vero cum

aetas ingravesceret jam sua, in quo sententiam mutasse videtur. Sic

enim Deum loquentem inducit: Ego satum1 animorum dabo, satus2 dimittam

in corpus. Certum enim animorum immortalium a Deo genitorum numerum nec

augeri nec interitu minui scribit, sed perpetua quadam μετεμψυχώσει e

corporibus ad corpora migrare.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 141 / 680 题