CORONAEUS: Ego semper hac opinione tractus sum, praeter naturalem rerum
ordinem singulari quoque Dei munere et concessu singulis regionibus et
hominibus prospici et provideri, procellas vero ac tempestates
violentissimas ad improborum ultionem a daemonibus excitari.
TORALBA: Nil tam a natura alienum, quam quid violenter fieri, ex quo
intelligitur, tempestates ac procellas, quibus elementa conturbantur,
natura fieri non posse.
SENAMUS: Si ventus daemonibus tribuitur aërem agitantibus, non
exspirationibus calidis, quid est quam ob rem validissima tempestas ac
ventorum violentia imbre levissimo sedatur? Nam ex eo perspicuum fit,
vim illam calidam et siccam ab humida natura et frigida restingui1.