FRIDERICUS: Verum1 est, daemonum impurissimorum naturam aquarum2
puritatem abhorrere, et a daemonibus obsessi nil magis exsecrantur,
quam aquae aspersionem3, nec ullo certiore argumento sortilegi
indicantur4, quam si aquae vinctis manibus ac pedibus supponantur,
nunquam enim demergi posse usu diuturno exploratum est. Atque hoc
indicio5 Germani judices adversus sagas uti consueverunt, quod Julianus
Augustus6, cum in Germania fieri vidisset, spurios a legitimis hac7
ratione judicari8 scripsit; cum tamen sortilegorum periculum fieret,
atque eorum qui a parentibus daemoni prius9 dicati fuere, quam
nascerentur, quos Veronenses Acheronticos pueros appellant.
1. Alibi: _Verius_. 2. Alius: _aquam_; alius: _aquarum aspersionem_. 3.
Alii: _respersionem_, vel: _puritatem_. 4. Alibi: _judicantur_. 5.
Alibi: _judicio_. 6. In ep. ad Antiochum. 7. Desunt alibi haec duo
verba. 8. Alii addunt: _a Germanis_. 9. Alibi: _primum_.
TORALBA: Illud etiam mirabilius, quod Typhones venti, qui a Latinis
turbines vocantur, non obliquo motu, sed e nubibus maxima1 vi dejecti,
circumvolvuntur in orbem et excelsas arbores saepe contorquent, aceti
conspersione fugantur.