SENAMUS: Cur non eodem modo quo fluctus fluctum, ita fluxus aëris
fluxum impellere possit?
TORALBA: Illud quidem est Aristotelis captiosum argumentum; fluctus
enim fluctum protrudit; sed ita cum aëre prius, vel ab animantibus vel
a luna propellitur, ut saepius demonstratum est: ita quoque aër aërem
impellere potest, sed oportet ab alio prius quam a seipso motus
principium habere, scilicet a sole, vel ab animante, vel a daemone,
alioqui et aqua et 63 aër aeque immobilia consisterent, ut saxa
congruentem suae gravitati et naturae nacta sedem.
OCTAVIUS: Illud quidem ab ultima antiquitate proditum scribit Seneca1,
peculiarem quendam cuique regioni ventum attributum, quod fieri nullo
modo posset, si ab exhalatione ventus ortum haberet.