1. Problem. Sect. de ventis. 2. Idyll. 4. 3. Alius: _interquiescunt_.

SALOMO: Rabbi Salomo Jarchi, Gersonis filius, illud e Psalmis1 de

daemonio meridiano interpretatur מִדְּבֶר daemonem, qui nocte media,

מִקֶּשֶׁב vero, qui meridie a nocte media interficit, inde mos

inolevit, meridie ac nocte media precibus Deum placare. Sic enim

lyricus psaltes2: _Media nocte exsurgebam, ut laudem dicerem nomini

tuo._ Idem alibi: _Vespere et mane et meridie narrabo mirabilia tua._

Illud etiam animadversione dignum, quod venti locis fere omnibus

scripturae sacrae Deo tribuuntur. Quin etiam de thesauris suis dicitur

ventos promere et a quatuor coeli plagis ventos accire. Quo

significatur, non ab ordinariis naturae causis ventorum vim ac impetum

originem habere.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 123 / 680 题