1. Alius: ῥῦσις.

TORALBA: Hanc definitionem, ut omnia1 physicorum decreta, convellens

Aristoteles nulla probabili ratione ad exspirationes fumosas refert2,

quibus tamen nihil magis insensibile, tempestate vero3 nihil violentius

fieri potest. Quod autem natura fit, violentum esse nequit; videmus

enim procellarum tantos impetus, ut silvae revellantur4, turres

dejiciantur, aedificia subruantur, ingentes arbores turbinibus coelo

delapsis distorqueantur, naves vorticibus rapidissimis in orbem

circumactae demergantur, cum tamen aëris motus nec circularis sit, nec

per naturam deorsum fereatur.

1. Alibi: _omnium_. 2. Alius: _effugit_. 3. Alibi: _tamen_. 4. Alius:

_releventur_.

SENAMUS: Etiam vidistis, opinor, ac saepe legistis, exiguo pulvere

nitri ac sulphuris, igne concepto, turres ingentes ac moenia funditus

everti.

TORALBA: Id quidem nec1 in subterraneis locis, ne penetratio corporum

sequatur, sed nulla existere potest in aëris immensa raritate, ac

propterea in turribus ac moenibus succutiendis ac evertendis per

cuniculos illud praecipue cavetur, ne qua2 rima pateat aut fissura3.

Jam vero expirationes illae non modo subtiles, quae propter sui

tenuitatem sensum oculorum fugiunt, sed atra caligine densiores sursum

rapiuntur levissime et graviorem superant aëris naturam. Ventus enim4

obliquo modo5 fertur aut rapidissima vi deorsum e nubibus dejicitur.

Non est igitur ventus ab exspiratione, quae suapte natura sursum

nititur, unde nubium origo, quae cum vapore simul et exhalatione in

regione gelida superioris aëris concreverunt, a quibus ventorum impetus

sedari, non cieri consueverunt. Item6 si ventus esset ab exspiratione,

cum semper a terris exoriatur, semper ab eadem plaga, non a contrariis

aut diversis agitaretur. Item omnis exhalatio est calida, nullus ventus

est calidus, ergo7 nulla exhalatio ventura ciere potest. Quin etiam8 eo

frigidiores sunt venti, quo vehementiores; non est igitur ventus ab

exhalatione9 calida. Item si ventus esset ab exspiratione, eo

vehementius 62 perciperetur, quo major est exspirationum copia, i.e.

aestate, qua terrae dehiscunt, ac potissimum meridianis horis. At

utroque tempore venti conquiescunt, hieme vero et autumno

violentissimae tempestates exoriuntur, tunc enim10 navigantibus clausa

maria dicuntur, ut Plinius annotarit. Item vis procellarum in

altissimis oceani gurgitibus saepius excitatur, ubi nulla exspiratio

calida, sicca, sed omnia frigida, humida. Quibus argumentis tametsi

Aristotelis opinio aperte convellitur11, apertius tamen demonstrari

potest communi physicorum omnium decreto, quod scilicet nihil a se ipso

movetur, alioquin unum essent12 actus et potentia simul et semel, ac si

moveretur aër ab exspiratione, a se ipso moveretur13, cum nihil sit

aliud14 exspiratio quam aër calidus fumosus. Non est igitur ventus ab

exhalatione.

1. Alius: _ne in subterraneis locis penetratio_. 2. Alius: _quae_. 3.

Alibi: _scissura_. 4. Alius: _autem_. 5. Alius: _motu_. 6. Deest alibi

hic sequens locus usque ad verba: _Item si_. 7. In codicibus: _ea_. 8.

Alii: _in_. 9. Alius: _exspiratione_. 10. Alius: _etiam_. 11. Alius:

_divellitur_. 12. Alius: _esset_. 13. Alibi: _movetur_, vel:

_moveatur_. 14. Alibi: _cum sit aliud_.

CURTIUS: Haec argumentorum copia satis evincit, ventorum origines

exhalationibus non deberi, ac praecipue illud, quod hieme rigidissima,

terris et aquis gelu concretis, ventorum vis multo major est, quam

aestate hiantibus terris, ac meridie ipsa fervente aestate venti summa

tranquillitate conquiescunt, ut etiam Aristoteles1 scribit et

experientia cogit confiteri. Ac propterea pastor ille Theocriti2

meridie vetat fistula ludere, quod et Pana metueret a venatione

redeuntem, ne in greges et armenta bilem exerceret, quem Aristophanis

interpres ἔμπουσαν interpretatur ac daemonium meridianum, τὸ δαιμόνιον

μεσημβρινὸν, quia cum ab aëris agitatione daemones conquiescunt3, tunc

in armenta, fruges, homines grassantur. Ob idem enim veteres atram

meridie hostiam olim immolabant, ut Festus Pompejus scribit.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 122 / 680 题