1. Alius: _nephite_. 2. Deest in aliis.

SENAMUS: At vim illam seu magnetis seu torpedinis seu lunae ab extremis

ad extrema per media penetrare, quis non videt? Argumento sit, quod

ferrum a magnete longius aliquando distans, quam ut vis lapidis eo

pervenire possit, non movetur.

TORALBA: Sit ita, non propterea tamen piscatoris retia aut virga

stupefiunt, nec item mare a luna, aër ab igne, aqua ab aëre agitatur,

sed in summa coeli puritate ac tranquillitate oceanus fluit ac refluit,

non quidem totus, ut plerique arbitrantur oceanum quasi animal spirare

ac respirare, sed partes tantum littoribus propiores, aut quae non

longissime a littoribus1 distant, oceanum aeque immobilem percipiunt,

coelo tranquillo ac sereno, ut marmoream tabulam.

1. Alibi inseritur: _discedunt, nam quae longissimis spatiis a

littoribus_.

SENAMUS: Aristotelis dictum ex1 ipsius scriptis sic interpretari

possumus, ut mobilium partem moveri, partem quiescere velit, nam

alterius pedis motus alterius quies futura est.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 116 / 680 题