1. Physicor. l. VII, c. 4. 2. Alibi: _animorum_. 3. Alius: _terra_.

59 SENAMUS: Decretum illud non modo Aristotelis et philosophorum pene

omnium autoritate, verum etiam tot ac tantis rationibus niti videtur,

ut subverti difficillime possit. Nam si causas effectrices praesentes

effectibus esse convenit, profecto moventis ac mobilis extrema simul

esse necesse est; verum illud, hoc igitur. Cuncta quidem spiritum,

spiritus musculos, musculi brachia, brachia fundam, funda lapidem,

lapis bestiam aut quid aliud movet, fit tamen ut mobilium ac moventium

extrema sint simul.

TORALBA: Demus, hoc verum esse in exemplis his, falsum tamen est in

magnete ferrum attrahente, in succino paleas eliciente, in naphta1

ignes eminus concipiente, in torpedine piscatores stupefaciente, in

hoste hosti pallorem aut ruborem excitante, in luna oceanum commovente,

a qua tamen spatiis pene2 infinitis est avulsa.

Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis · 第 115 / 680 题